Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 355

sigii&tiva, ut hoc, istud, illud et similia, ut optime declarat D. Thomas, in m Sentent. ad Anibaldum, dist. vi, q. unica, art. i; et in aliis Sententiariis, ibidem; et in i, dist. Xivi, q. i, art. i. Ubi etiam explicat quomodo ista nomina aliquando accipiuntur primo intentionaliter, aliquando secundo intentionaliter, sicut individuum, particulare, singulare aliquando realitatem singularitatis designant, aliquando habitudinem secundae intentionis ad praedicata superiora; et promiscue jam istis nominibus utimur ad significandam individuationem, tam primo intentionaliter, quam secundo intentionaliter.

Hucusque definitionem Porphyrii de individuo primo intentionaliter explicavimus. De individuo autem secundo intentionaliter duas definitiones tradit Porphyrius. Primo ex parte praedicabilitatis, dicens: Quod itidividuwn est illud, quod de uno solo predicatur. Secunda ex parte subjicibilitatis, dicens: Quod individuum continetur sub specie, species autem sub genere. Ostendens per hoo quod convenit illi esse ultimum subjicibile, utpote sub genere et specie contentum. Ubi adverte subjicibilitatem, qu est relatio individui / ut inferioris ad sua superiora, esse praecipuum quod in individuo importatur, quia principalis ratio individui est ratio inferioritatis ad universale; opponitur enim individuum universali sicut inferius superiori. At vero praedicabilitas quae convenit individuo, cum sit tantum praedicabilitas de uno, vel de seipso, non tam est artificialis praedicatio, quam identica. Sed tamen, quia praedicatio identica etiam convenit rebus in universali acceptis, ut cum dicitur: Homo est homo, animal est animal, addendum est, ut haec definitio soli individuo applicetur, quod id quod solum identice et non alio

modo praedicari potest de uno, illud dicatur individuum; res enim in communi, etsi identice praedicari possint, tamen etiam alio modo praedicari eis convenit, scilicet formaliter de suis inferioribus, id est ut prefidicatum formale distincti conceptus.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur illo communi argumento: Quia singulare neque est definibile, nec scibile, de singularibus enim non est scientia; ergo frustra hic traditur definitio individui. Si dicatur definiri ipsam individuationem in communi. Contra est: Quia haec individuatio non est individuum, sed universale; praedicatur enim de pluribus et non de uno tantum, pluribus enim convenit ratio individui. Et illa individuatio communis vel est secunda intentio, vel prima. Si secunda intentio, non salvat primam dominationem Porphyrii, quae est de singulari, pro prima intentione. Si prima intentio, non est aliquid univocum, neque una definitione definibile, quia differenti individuales sunt primo divers , et sic nihil habent univocum sive commune.

Respond.: Hoc argumento tangi difficultatem sequenti articulo discutiendam de individuo in communi, seu de individuo vago, quod potest concipi in communi. Videatur ibi solutio ad primum, ubi ostendemus individuum in communi esse denominative universale, non formaliter.

Ad aliam partem argumenti: Respondetur individuationem primo intentionaliter acceptam posse concipi in communi analogice, et sic definiri, ut seq. artic. dicetur. Sed secundo intentionaliter, pro relatione rationis subjicibilitatis, vel pr dicabilitatis, etiam univoce potest occipi in pomiguni,