Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 364

de differentia, quia est effectus consecutus ad differentiam propriissimam, et ex differentia per propriam passionem bene infertur differentia essentialis, formaliter tamen solum facit differre accidentaliter proprie.

Ad secund. vero dicitur : Quod Porphyrius inter exempla, quae affert pro differentia communi, ponit differentiam inter Socratem et Platonem,* quae est differentia individualis. Et S. Thomas, v Metaphys., lect. xn : « Ea, inquit, quae conveniunt in specie, non distinguuntur nisi per accidentales differentias, ut Socrates albus, vel justus, Plato niger, vel musicus. » Nihilominus tamen, licet aliquae differentiae communes intercedant inter duo individua, sicut illae quas D. Thomas assignat, negandum non est individua substantiae differre etiam per differentias proprias, quia inseparabiliter differunt, non quidem per differentias proprias, quae dicant proprias passiones naturae, cum ejusdem naturae et speciei sint duo individua, sed per differentias proprias, hoc est inseparabiles. Et bene stat quod differant substantialiter, et tamen non essentialiter, sed accidentaliter, non accidentalitate praedicamentali, sed accidentalitate quinti praedicabilis, quia ipsa differentia intrinseca in his individuis substantialis est, quia est singularitas primae substantiae, quae individuum substantiale constituit. Differentia autem individualis et substantiam dividat, non tamen formaliter et essentialiter dividit, sed materialiter. Et licet haec divisio fiat in substantia, est tamen dependens ab accidentibus, per quorum connotationem et respectum materia redditur signata, a qua tanquam a principio sumitur individuatio. Undo et individuum postulat ut collectio suarum proprietatum (quae utique

accidentia sunt) in alio non possit inveniri.

Circa secundam difficultatem : In primis certum est differentiam, quae est divisum in hac divisione, non esse differentiam, quae est tertium praedicabile, haec enim est unum ex membris dividentibus, scilicet differentia maxime propria, quae sola praedicatur in quale essentialiter. Unde etiam sequitur non esse id quod dividitur aliquam secundam intentionem alicujus ex quinque praedicabilibus sive tertii, sive quarti, aut quinti. Quia intentio tertii praedicabilis est intentio differendi essentialiter, quarti et quinti, est intentio differendi accidentaliter. Ergo nulla illarum est divisum complectens omnia ista membra dividentia.

Difficultas ergo est: An divisum hujus divisionis sit aliquid reale, vel rationis, seu forma aliqua, vel intentio? Quod est idem ac quaerere quod sit hoc munus faciendi differre. Nam, ut bene notat Cajetanus in hoc capite, non sumitur differentia in hac divisione materialiter, pro ipsa forma quae facit differre, sed pro ipsa formalitate, seu munere faciendi differre, quod aliqui vocant intentionem differentiae, quia sicut convenientia plurium in uno est quaedam notio, seu intentio, ita et differentia quatenus talis; ne tamen involvamus intentiones logicas cum formalitatibus metaphysicis, non non vocamus intentionem, sed formalitatem, seu munus faciendi differre, quod consistit in aliquo respectu ad ea, a quibus fit separatio, seu differentia, sicut e contra convenientia consistit in respectu ad ea, quae similitudinem habent, seu convenientiam.

Existimant ergo aliqui hoc munus faciendi differre esse aliquid rationis, eo fundamento innixi, quia differre supponit convenientiam,