Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 363
intelligitur relatio aliqua respectu terminorum convenientium et similium. Respectus ergo differentiae ad subjecta, quibus convenit, constituit differentiam praedicabilem de illis, et sic conducit ad differentiam logice, seu praedicabiliter acceptam. Respectus autem differentiae ad ea, a quibus differt, constituit [rationem differentiae quantum ad officium segregandi et separandi ab alio, quod pertinet ad quidditatem differentiae metaphysice consideratam, seu communiter dictam.
Et quia dicitur quod differentia est forma faciens differre, oportet notare quod aliud est differre, aliud diversum esse, et aliud est diversitas, aliud differentia. Ea enim dicuntur diversa, quae non per aliud superadditum, sed seipsis differunt, sicut ea quae sunt primo diversa. Ea autem dicuntur differre, quae per aliquid superadditum differunt ab alio, et ita non se totis differunt, sed conveniunt in aliquo et differunt in alio. Unde omnis differentia supponit aliquam convenientiam, et quae nullam convenientiam habent sunt primo diversa, juxta doctrinam Aristot., x Metaphys., text, xn, et D. Thomae, ibidem, lect. iv, et i p., quaest. m, art. vm, ad 3, et quaest. xc, art. i, ad 3. Et dicuntur esse primo diversa genera generalissima, seu praedicamenta, et ipsae differentiae, quae proprie non differunt, sed sunt rationes differendi, et seipsis differunt sine aliquo superiori univoco, in quo conveniant.
His positis, circa divisionem propositam tria explicanda sunt. Primum : An divisio sit adaequata? Secundum : Quodnam sit divisum, et quam sint membra dividentia? Tertium : An divisio sit analoga, vel univoca?
Girea primum. Fere apud omnes constat divisionem esse adaequatam,
valde paucis exceptis. Et ratio est manifesta : Quia ista divisio fit per membra exhaurientia et adaequantia totum divisura. Nam omnis foiv ma faciens differre vel est essentialis et intrinseca, vel accidentalis. Si essentialis, est maxime propria. Si accidentalis, vel illud accidens est separabile, vel inseparabile. Si inseparabile, est proprium et facit differre proprie. Si separabile, est commune etiam aliis et facit differre communiter. Ideo enim dicitur differentia communis, quia non ita est affixa uni et propria ejus, quod non possit inveniri in alio, vel quia communiter differentiam apprehendimus per accidentia sensibilia, quae sunt communia, ut motus, color, figura etc. Dicitur autem differentia propria accidentis inseparabilis, intelligendo per illam non solum proprietatem, quee dimanat a principiis intrinsecis et quidditativis, sed etiam de accidente immobiliter inhaerente, licet non dimanet a principiis essentiee ; imo de illis Porphyrius attulit exemplum explicando differentiam propriam, sicut, inquit, cicatrix vulneris, simitas nasi etc.
Unde facile solvitur quod aliqui quaerunt de propria passione, quee facit differre, et tamen neque essentialiter, cum non sit differentia essentialis et constitutiva, neque accidentaliter, cum ea quee habent diversas passiones essentialiter differant. Item differentiae individuales in substantia faciunt differre unum ab alio, et non essentialiter, quia alias different specifice, neque accidentaliter, quia duo individua substantialiter differunt; ergo non est adaequata divisio in essentialem et accidentalem.
Sed resp. ad primum : Quod propria passio formaliter solum facit differre proprie, virtualiter autem, seu illative facit differre proprissime, ut bene notat Gajetanus, in hoc Gap.