Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 372

Ad confirm. : Dicitur quod in illa particula: De pluribus, non intelligitur solum de pluribus numero, sed absolute de pluribus numero, vel specie differentibus, quod tamen incongrue in specie secundo praedicabili diceretur, quia secundum praedicabile solum de numero differentibus praedicatur, tertium autem utrumque compatitur, et de pluribus numero, et de pluribus specie differentibus prout fuerit species, quam constituit.

Ad aliam confirm. dicitur: Quod praedicari de pluribus omni praedicabili commune est, sed praedicari de pluribus in quale quid soli tertio praedicabili est proprium. Quod deinde dividi potest in praedicari de pluribus numero, vel specie distinctis. Et Porphyrius non solum posuit primam particulam, sed etiam addidit secundam.

Circa ultimam particulam : In quale quid, adverte duo : Primum est quod, cum dicitur: In qualo quid, ly quid est idem quod essentialiter, seu quidditative, non idem quod substantive; nam illa particula quid utrumque designat, ex parte rei significatae rationem essentialem et quidditativam, ex parte modi, quod substantive et non adjective se habeat, ut in quaest. de genere explicabimus.

Secundum est: Quod, sicut in naturalibus forma, seu actus, et comparatur ad materiam, tanquam ad potentialitatem ex qua educitur, et ad totum, quod ex materia et forma constat, sic etiam differentia primo respicit genus, tanquam potentiale, quod actuat, et de cujus potestate educitur non eductione physica, sicut forma a materia, sed eductione metaphysica, sicut ratio determinata et actuans ab indeterminata, et confusa, et actuabili. Deinde respicit speciem tanquam totum quoddam constitutum et formatum per

ipsam differentiam; unde respectu generis differentia se habetin quale, quia determinat confusionem et potentialitatem ejus; respectu autem speciei non dicitur in quale, quia determinat potentialitatem ejus, sed quia est pars constitutiva illius actualior et magis determinata, Quam doctrinam invenies in D. Thoma, i p., q. 1, art. iv, ad 1; et queest. de Spiritualib. creaturis, art. vm, ad 9. Et ex illa constat differentiam semper debere esse perfectiorem suo genere, sicut actus potentia, et determinatum indeterminato, et qualitas qualificabili.

ARTICULUS III.

Utrum differentia dicatur utiversalis respectu sux speciei, an respectu inferiorum talis speciei.

Cum differentia convertatur cum specie, quam constituit, et mediante ipsa de individuis praedicetur, species autem universalis sit, et ex hoc ipso quod differentia dicitur de specie aequaliter et ad convertentiam, oportet quod sit universalis, sicut ipsa species; tamen difficultas est, an ex hoc formaliter quia respicit speciem universalis sit, an vero ex formali respectu, quo respicit individua talis speciei?

Ex parte etiam inferiorum ipsius differentia? potest esse dubium : quas sint directe et per se inferiora differentiae; quidem sunt inferiora, quasi immediata ipsius differentiae, alia sunt inferiora immediata ipsius speciei, et mediate sunt etiam inferiora differentiae; v. g., rationale et potest praedicari de Petro et Paulo, tanquam de inferioribus hominis, et potest praedicari de hoc et ilio rationali, tanquam do inferioribus sibi immediate. Inquirimus ergo respectu quorum inferiorum constituatur dif-