Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 373

ferentia in ratione tertii praedicabilis?

Respondeo et dico primo : Differentia non habet rationem universalis logici formaliter per respectum ad speciem, sed ad inferiora, licet concomitanter habeat ordinem ad speciem, tanquam ad universalecum quo convertitur.—Ratio est manifesta, quia formalitas universalitatis sumitur per ordinem ad suum correlativum; correlativum autem universalis formaliter sunt inferiora, nam universale se habet ut superius ad multa et ut contrahibile ad inferiora. Constat autem quod differentia respectu speciei non est superior, neque contrahibilis ab ipsa, cum sit illi aequalis; ergo non potest habere universalitatem formaliter respectu illius et esse superior ad illam.

Et confirm.: Quia illud est universale et superius respectu alicujus quod, quando illi communicatur, contrahitur ab illo; illud autem contrahitur ad aliquid quod per contractionem amittit universalitatem et abstractionem. At vero differentia per hoc quod communicetur speciei non redditur singularis, neque amittit universalitatem, sed potius conservat eam; ergo respectu illius non est contrahibilis, neque superior. Unde non potest dici quod praedicetur de specie tanquam universale logicum, quia non praedicatur tanquam quid superius de illa, sed tanquam aequale de ajquali. Quare ista aequalitas supponit universalitatem concomitanter, ut dicit secunda pars conclusionis, non formaliter universalitatem constituit; sicut ex hoc quod aliquis sit aequalis regi formaliter non dicitur rex, sed ex hoc quod habet regnum imperat aliis, ratione cujus aequalis est regi.

Si dicatur: Quod per ordinem ad speciem non est formaliter universale, quia species non est inferior.

est tamen radicaliter, quia ex hoc quod respicit speciem et convertitur cum illa consequenter respicit individua contenta sub specie.

Contra est: Quia radix universalitatis idem est quod fundamentum universalitatis, quod est unitas abstractionis et aptitudo ad multa; sed unitas abstracta a multis et aptitudo ad illa non habet pro radice respectum ad speciem, quia hic respectus est convertentiae et aequalitatis, non superioritatis ad ipsa multa; ergo ex hoc quod respiciet speciem non est radicaliter universalis differentia, sed ex abstractione et aptitudine ad ipsa multa, quae sunt inferiora.

Dico secundo : Differentia non respicit pro inferioribus tertii praedicabilis hanc et illam differentiam, v. g. rationale, hoc et illud rationale; sed inferiora contenta sub specie quam constituit, v. g. rationale respicit pro inferioribus Petrum et Paulum.—Ratio est manifesta. Quia praedicabilitas tertii praedicabilis est in quale quid; ergo solum illa sunt constituenda ut ejus inferiora, respectu quorum differentia se habet ut quid superius, et in quale, et praedicari potest in quale. Sed respectu hujus et illius differentiae non se habet in quale, sed bene respectu individuorum speciei; quando enim dico : Hoc rationale est rationale, non est praedicatio in quale, quia non praedicatur de hoc rationali aliqua differentia ejus, sed tota et integra ejus natura, qualiscumque illa sit, completa vel incompleta; ergo non qualitatem praedicata de illa, sed quidditatem, licet non sit per se genus, aut species, ut supra diximus in quaest. de genere, quia non contrahitur per alias differentias, alioquin esset processus in infinitum. Respectu autem inferiorum suae speciei, quam constituit, praedicatur in quale, quia praedicatur ut ratio qualifi-