Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 27
homo est animal, solum ly homo distribuitur, animal vero confunditur. Et fere omnis suppositio confusa habet ortum ex aliqua universalitate mediata, a qua dependet in sui resolutione, vel formaliter vel virtualiter. Sicut ly tantum ideo est signum confusionis, quia habet unam exponentem in qua terminus affectus a ly tantum sequitur meditate unam universalem; ut si dico : Tantum homo est rationalis, exponitur per hanc : Omne rationale est homo; ubi homo sequitur mediate universalem distributam. Et si dico : Ad equitandum requiritur equus, equivalet isti: Ad omnem equitationem requiritur equus; vel : Non potest fieri aliqua equitatio sine equo; ubi subsequitur universalem affirmativam. Et quando dico : Bis cantavi missam, ly bis tenetur copulative, id est semel et iterum; ubi ly et est signum universalitatis. Itaque fere semper confusa suppositio oritur virtualiter aut formaliter ex universalitate affirmativa mediata a qua dependet. At vero universalitas negativa distribuit terminum immediate et mediate positum, quia negatio distribuit totum, quod invenit post se; ut: Nullus homo est lapis, ly homo et ly lapis distribuuntur.
Ponuntur ergo sex regulai ad cognoscendas suppositiones. Prima est : Omnis terminus nullo signo affectus, aut signo particulari, supponit determinate; ut: Homo disputat; aliquis homo disputat; quae suppositio determinata vocatur, quia verificatio ejus debet fieri in aliquo determinato supposito, non in aliquo vage secundum numerationem copulatam, vel disjunctam, ut in confusa, nec in distributione et universalitate, ut in distributiva. Et non dicitur suppositio indefinita, licet conveniat termino in propositione indefinita, ut : Homo disputat, quia indefinitum dicitur respectu propo-
sitionis, quia veritas ejus stare potest sive in uno tantum individuo, sine in multis ; at vero suppositio termini, non verificatur indefinite, aut vage, sed ostendendo determinate hoc individuum, vel illud in suppositione determinata.
Secunda regula : Omnis terminus affectus immediate signo universali affirmativo, vel affectus signo universali negativo mediate vel immediate supponit distributive; ut: Omnis homo est animal, ly homo stat distributivo; nullus homo est lapis, uterquo terminus stat distributive.
Tertia : Omnis terminus communis, qui sequitur mediato signum universale affirmativum, vel generalius loquendo, omnis terminus qui dependet in sui resolutione ex aliqua priori universalitate, vel formaliter in se, vel virtualiter in sua exponente, supponit confuso disjunctim. Et donique omnis terminus affectus immediate aliquo signo speciali confusionis ex supra relatis supponit confuso disjunctim, id est debetur illi solum descensus et ascensus disjunctius, non disjunctivus; ut: Omnis homo est animal, ly animal stat confuse; tantum homo est rationalis, ly homo stat confuse, quia una suarum oxponentium est heee : Omne rationale est homo; ubi ly homo supponit confuso. Requiritur equus ad equitandum; promitto tibi librum; bis cantavi missam, supponunt tantum confuse.
Quarta regula : Terminus communis affectus immediate signo collectivo supponit confuse copulatim, ut: Omnes apostoli Dei sunt duodecim, quia sub illo termino apostoli solum licet ascendere copulatim, non copulative.
Quinta : Si concurrant duo signa universalia super eumdem terminum, videndum est quomodo dempta prima negatione, aut signo universali, remaneat; et, si remaneat