Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 26
personalis penes varium descensum et ascensum ad individua. Et quia descensus et ascensus, quasi quidam motus est, ideo terminus sub quo possumus immediate etindependenter ab alio descendere et ascendere dicitur supponere, seu stare mobiliter; quando autem non potest descendi aut ascendi immediate, sed dependenter a resolutione alterius termini (idem est resolutio quod descensus et ascensus), dicitur stare immobiliter. Et descensus disjunctus vel copulatus non reputantur simpliciter resolutio termini, quia non fit descensus per propositiones notiores quoad veritatem, sicut ad resolutionem requiritur, sed per numerationem ejusdem termini; ut si dico: Omnis homo est animal, disjunctus descensus debetur illi termino animal, sic dicendo: Omnis homo est hoc, vel illud, vel illud, vel illud animal; ad equitandum requiritur equus, sub ly equus fit descensus disjunctus: Requiritur hic vel ille, vel ille equus ad equitandum; qua) numeratio non magis manifestat et resolvit veritatem, sed solum numerat terminos. Et similiter: Omnes apostoli sunt duodecim resolvitur sic; Iste, et ille etc., sunt duodecim.
CAPUT XII.
· Re(julae suppositionis.
Ut melius cognoscantur suppositiones determinatae, distributivae et confusae, solent tradi aliquae regulae, quae sunt generales pro omnibus; et aliae, quae sunt speciales pro relativis; habent enim relativa specialem difficultatem in resolvendo suam suppositionem.
Antequam vero tradantur regulae, supponendum est esse quaedam signa, seu notas, et syncategoremata, quae afficiunt terminos ad facien-
dum illos stare universaliter, vel particulariter; et sic efficiunt suppositionem distributam, vel determinatam, vel confusam tantum. Signa universalitatis sunt quaedam affirmativa, quaedam negativa, quaedam mixta. Affirmativa ut omnis, quilibet, cunctus, totus etc. Negativa, ut nullus, nemo, non, nec. Mixta, ut contingenter, tantum; et alia quae exponuntur per affirmationem et negationem; ut: Contingenter homo est albus exponitur sic: Potest esse et potest non esse albus; tantum homo est rationalis, exponitur: Omne rationale est homo, et nihil aliud ab homine est rationale. Et sunt aliqua signa universalitatis seu distributionis completae, scilicet, quae nihil includunt particularitatis, ut omnis, nullus absolute sumpta; alia sunt signa universalitatis seu distributionis non completae, ut alter, neuter, omne, pro generibus singulorum. Item est signum universalitatis ly et copulative tantum, ut quando dico: Petrus et Paulus est animal; habet enim vim universalitatis, quia copulat plura individua.
Signa particularia sunt aliquis, quidam, nonnullus etc., et particula vel, quando non copulat terminos, sed disjungit. Signa specialia confusionis, quae scilicet non distribuunt, sed tantum confundunt, sunt ly omnis collective acceptum, ly tantum; ut dico: Tantum homo est discursivus; ly requiritur, aut ly promitto et similia, ut: Requiritur equus ad equitandum; promitto tibi librum; bis cantavi missam. In istis propositionibus terminus tenetur confuse tantum, quia non licet sub illo ascendere, aut descendere.
Inter signa distributionis affirmativa et negativa hoc interest, quod virtus distributionis affirmativae sistit in termino immediato, non autem transit ad mediatum, sed relinquit illum confusum; ut si dico: Omnis