Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 384

turaliter potest impediri propria passio, ut motus deorsum in lapide, frigus in aqua, potentiae sensitivae in animali, quae tamen ab anima dimanant. Denique existentia contingenter convenit omni creaturae, nec potest esse propria passio, alias idem efficeret seipsum, si a se dimanaret existentia; et tamen per se convenit formae, sicut rotonditas circulo, ut dicit D. Thomas, ii Contra Geni, cap. 1v; ideoque, si forma est subsistens, hoc ipso est incorruptibilis, quia per se convenit illi existentia; ergo non consistit propria passio in dimanatione et perseitate ad subjectum.

Resp. Neg. Ant. Et ad probationem : Quod attinet ad separationem propriae passionis a subjecto non est negotii logici id disputare; sed admittimus reales passiones separari posse a subjecto, licet modales, quae consistunt in solo modo, aut quae admiscent privationem aliquam, vel negationem ex parte subjecti requisitam, non possint separatae existere, quia non distinguuntur realiter a subjecto. Quia ergo solum reales separari possunt, dicimus quod in definitione proprii, quod convenit sempor, ly convenit non dicit existere vel adesse subjecto; sed ly convenit est idem quod debetur, seu connectitur, et postulatur a subjecto, licet non semper actu existat in eo. Et ita intelligitur D. Thomas, quando dicit, in q. de Spirit. creaturis, art. ult., ad 7, quod subjectum esse sine propria passione nec intelligibile est, id est non convenire, aut non connecti propriam passionem. Quam convenientiam in hoc assignamus quod non potest subjectum de se non exigere et postulare propriam illam passionem, ita ut possit negari propria passio de subjecto, seu non convenire illi, licet per primam intellectus operationem possit separari a subjecto; accidens autem commu-

ne, quod distinguitur a proprio, etiam per secundam operationem potest negari de subjecto, eo non destructo, ut bene S. Thomas notat, Opusc. xiivi, cap. de accidente; et in i, dist. xxvi, in expositione litterae.

Ad aliam partem argumenti de propriis passionibus, quae impediuntur. Resp. : Quod, licet omnes propriae passiones dimanent a subjecto, et connectanturei, sed non omnes eodem modo. Quaedam enim dimanant absolute et sine ulla alia dependentia, quam a subjecto a quo dimanant, sicut risibilitas et intellectus ab homine, diaphaneitas a coelo, lux a sole. Aliae dimanant supposito aliquo statu connaturali, ut lapidi convenit quiescere non absolute, sed in centro, nec moveri absolute, sed extra centrum; et gratia B in statu consummato habere lumen gloriae, in statu viae, fidem et spem; et aquae habere frigus summum in suo connaturali statu; et animali habere potentias sensitivas, supposito temperamento organi; ac denique, gravi convenit moveri per medium non impeditum, sed liberum. Dicimus ergo has passiones impediri posse ab extrinseco, quia non id manant a subjecto absolute, sed supposito aliquo statu, vel aliquo extrinseco. Primae vero, quae absolute dimanant a subjecto, eo posito non possunt impediri naturaliter. Et aliquae etiam proprietates conveniunt subjecto non determinate, sed vage, ut aliqua figura quantitati, aliquis color mixto; si tamen proprietates sunt.

Ad id, quod additur de existentia. Resp. : Respectu cujuscumque creaturae non habere necessariam connexionem, sed contingenter convenire; alias conveniret semper et ab aeterno, propter connexionem aeternae veritatis, cum tamen ab efficienti libero, scilicet Deo dependeat. Dicitur autem per se convenire formae non