Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 383

se habet passio, quae a natura dimanat in re.

Ad confirm. respond.: Quod proprium, quod dicitur de pluribus, quantum ad rem substratam huic praedicabilitati de pluribus invenitur in re; quantum ad modum praedicabilitatis, non. Sicut etiam genus et species pro secunda intentione non sunt in re, pro natura vero substrata, in re sunt, licet sub alio modo. Sic proprium, quantum ad relationem proprietatis, et rem ipsam, quae propria passio est, in re invenitur. Et haec fundamentaliter habet convenire omni, et de pluribus praedicari; formalis autem intentio praedicabilitatis convenit per intellectum; et in hac divisione consideratur ipsa ratio proprii secundum se, non intentio.

Secundo arguitur: Divisum hujus divisionis debet esse aliquod accidens. Vel ergo abstrahens a quarto et quinto praedicabili, vel determinate quartum, vel quintum. Si primum, divisum hujus divisionis non est proprium, sed abstrahens a proprio et communi.* Si secundum, ergo male negavimus divisum hujus divisionis esse juratum praedicabile. Si tertium, quomodo unum ex membris dividentibus est quartum praedicabile, scilicet proprium quarto modo, quod opponitur quinto praedicabili?

Confirm.: Quia proprium secundo modo est accidens commune; convenit enim omni, sed non soli; ergo nullo modo pertinet ad rationem proprii, sed ei opponitur; cujuscumque enim proprii intentio, sive primi, sive secundi modi, non debet esse intentio quinti praedicabilis.

Respond.: Quod divisum hujus divisionis non est accidens ut abstrahit a proprio et communi accidenti, quia in ista divisione non consideratur formaliter divisio in ratione praedicabilis quarti vel quinti, licet

in re membra dividentia aliquo ex illis modis praedicentur. Sed divisum est accidens, prout potest inducere et fundare conditiones proprii, et relationem convenientiae ad aliquid sub formalitate proprietatis, sicut ratio differentiae, quae dividitur in communem, propriam et propriissimam, non est differentia sub conceptu praedicabilis, sed sub conceptu facientis differre. Et quia formalitas illa proprii, et conditiones ad illam requisitae, non ex aequo inveniuntur in omni proprio, ideo divisio ista fit analogice secundum diversos modos habendi proprietatem.

Ad confirm. Respond.: Quod proprium secundo modo, in genere praedicabilis et universalis pertinet ad quintum praedicabile, quia simpliciter est accidens commune; in ratione tamen convenientiae proprietatis et proprii physice considerati, induit rationem proprii non simpliciter, sed quantum ad aliquam conditionem, scilicet quia convenit omni neque absolute, sed respective et comparative, sicut esse bipedem absolute quidem convenit aliis ab homine, respectu tamen quadrupedum, proprium est hominis. Et hoc modo reductive pertinet ad proprium quarto modo, ut ad principale analogatum. Neque est inconveniens quod simpliciter pertineat ad unum praedicabile, et secundum quid et reductive ad aliud, sicut rationale respectu Petri et Pauli est differentia, respectu hujus et illius rationalis, induit modum speciei.

Ultimo arguitur contra definitionem proprii quarto modo: Nam illa particula semper non convenit omnibus propriis passionibus; ergo male ponitur. Antecedens probatur: Nam in primis potest Deus separare propriam passionem a subjecto, sicut quantitatem a corpore in Eucharistia, vel sine illa subjectum conservare, ut solem sine luce; imo n -