Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 386

ponitur in definitione bipedis, nec cycnus in definitione albi; ergo illud non est proprium, ut discernitur a quinto predicabili. Et quod non ponatur subjectum in definitione talis praedicati patet: quia salvatur extra illud subjectum, quia licet competat omni, sed non soli.

Dices: Hac ratione probaretur quod risibile non esset proprium quarto modo respectu Petri et aliorum individuorum, quia etiam Petrus non ponitur in definitione risibilis, sicut neque homo in definitione bipedis.

Respondet.: Quod Petrus non ratione singularitatis, sed ratione naturae specificae quae in Petro est, ponitur in definitione risibilis jomneenim quod pertinet ad naturam specificam Petri in definitione risibilis ponitur, sed non quod pertinet ad singularitatem Petri; non vero tota natura hominis ponitur in definitione bipedis. Et haec est causa quod ex proprietatibus genericis magis fiunt propria secundo modo respectu specierum, quam ex specificis.

Deinde, ut optime notat S. Thomas, Opusc. xiviii, cap. de proprio, accidentia communia solum habent habitudinem ad subjectum, ut ad causam materialem et receptivam, quia causa materialis ut sic non ponit necessariam connexionem cum forma accidentali. Proprium autem non respicit subjectum solum ut causam receptivam, sed ut principium a quo dimanat, quia habet causam connexionis cum illo. Quod etiam advertit S. Thomas, i Posterior., loco citato. Ergo ut aliquid sit proprium quartum predicabile, ut discernitur a quinto, oportet quod subjectum non solum habeat recipere, sed etiam habeat esse radix talis accidentis et necessariam connexionem cum illo. Sed si non convenit ei soli non habet necessariam connexionem cum illo, siquidem est

commune aliis, et non potest habere pro principio essentiali et radicali diversas essentias ut diversa sunt; ergo ut sit quartum praedicabile debet convenire omni, soli et semper. Unde dicit D. Thomas, in i, distine, viii, qmrst. i, arlic. i, ad 1: « Quod cum dicitur aliquid proprie convenire ex parte subjecti, oportet quod per proprietatem excludatur omne extraneum anatura subjecti. ut cum dicitur proprium hominis esse risibile, quia nulli extraneo a natura hominis competit. » Quod ergo omni competit, sed non soli, convenit extraneo a natura subjecti, et sic non proprie convenit.

Ad fundamenta opposita} sententifibus respondet.: Quod alia propria, etiam qua* secundo modo propria sunt, non praedicantur necessario necessitate quasi formali, et connexionis intrinsecae, sed necessitate quasi materiali, seu necessitate materiae individualis, ut sumitur ex D. Thoma. Opuscul. xiviii, cap. de accidente, sicut dicemus de accidente inseparabili, quest. seq. Quod autem predicatur necessario necessitate quasi formali, et ex principiis naturae, et non solum ex principiis individualibus et necessitate materiae, hoc est proprium quartum praedicabile. Dicitur autem quintum praedicabile, quod potest adesse et abesse, quia non habet connexionem intrinsecam, neque radicem in propriis naturae, licet ex aliqua causa extrinseca separari non possit quantum ad existentiam. In homine autem esse bipedem, si est proprium quarto modo respectu alicujus gradus subalterni, respectu illius erit quartum praedicabile, et solum secundum quid erit in secundo modo proprii, in quantum non dicitur ad convertentiam respectu hominis.

Ad confirmat, respond.: Omnia accidentia causari a substantia, ut