Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 387

ibi dicit D. Thomas, sed quaedam secundum principia formalia, et ista sunt propriae passiones, quia habent connexionem necessitatis formalis; quaedam ex principiis materialibus, et sunt accidentia communia, seu accidentia individuorum, ut ibi dicit Divus Thomas. Quae autem ex formalibus principiis causantur, si alii subjecto communicentur, erunt accidentia communia respectu ejus, cui commulceantur, ut calor respectu aquae vel ligni, sed propria respectu ejus a quo causantur.

Circa secundum punctum, scilicet respectu quorum subjectorum conveniat ratio quarti praedicabilis: an respectu speciei cum qua passio convertitur; an vero respectu inferiorum, de quibus dicitur, ratio dubitandi est, quia proprium quarto modo neque convenit individuis necessario, neque convertibiliter, ergo respectu illorum non est praedicabile ut proprium. Antecedens patet, quia proprium non convenit soli individuo, sed aliis; ergo non habet necessariam connexionem cum individuo quatenus tale: neque convertitur cum illo, quia non valet mutua consequentia inter individua et proprium; licet enim valeat: Est Petrus, ergo est risibilis, non tamen e contra: Estrisibile, ergo est Petrus; ergo non se habet convertibiliter cum individuis.

Et confirm. : Quia propriae passiones geperis respectu inferiorum non se habent ut propria quarto modo, sed secundo; ergo non dicitur quartum praedicabile respectu inferiorum, sed respectu naturae cum qua convertitur. Antecedens prob. : Quia bipes est propria passio animalis condistincti contra quadrupedia, quod est genus innominatum respectu omnium bipedum, et tamen respectu hominis est proprium secundo modo; imo omnia accidentia communia, ut albedo, et

nigredo, et similia, respectu alicujus subjecti sunt propria quarto modo, et tamen de corporibus singularibus dicuntur tanquam accidentia communia; ergo quartum praedicabile non dicitur tale respectu inferiorum. Ac denique potest fieri simile argumentum sicut supra de differentia, quia haec praedicatio : Homo est risibilis, est quarti praedicabilis, cum non pertineat ad alium modum praedicandi, et est universalis, quia praedicatur de universali ad convertentiam, scilicet de homine, ergo est universale quarti praedicabilis respectu speciei.

Omitto rationes ad probandum quod inferiora proprii non debeant esse ipsamet propria singularigata, verbi gratia respectu risibilis, hoc et illud risibile, quia in simili jam hoc resolvimus in quaestione praecedenti, de differentia.

Ad propositam ergo difficultatem respondeo : Juxta dictam quaestionem praecedentem de differentia, quod proprium non induit rationem quarti praedicabilis, nisi respectu individuorum ipsius speciei, cum qua convertitur. Itaque quantum ad metaphysicam rationem propriae passionis, scilicet rationem necessariae connexionis et convertibilitatem cum eo, cujus est proprium, totum hoc habet respectu speciei cum qua dicitur ad convertentiam, et est potius quartum praedicatum, quam quartum praedicabile. Quantum vero ad rationem quarti universalis logici, sic necessario debet respicere inferiora ipsius speciei, cum qua convertitur.

Et ratio est, quia proprium respecto suorum singularium, verbi gratia, risibilitas ad hanc et illam risibilitatem, est quidem superius et universale, sed non in quale, sed ipse quid, sicut species et individua. Accidens enim proprium etiam habet suam quidditatem et naturam!