Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 396
patet. Quia illa sunt inferiora, a quibus abstrahit; ergo si non abstrahit quatenus subjecta, sed quatenus alba, quatenus alba erunt inferiora. Anteced. probat.: Tum quia abstractio accidentis a subjecto, ut subjectum est, est abstractio formalis, abstrahit enim forma a materia; abstractio autem universalis debet esse totalis. Tum etiam quia hoc universale, quod est quintum praedicabile, debet abstrahere ab inferioribus, quatenus sunt similia, seu quatenus conveniunt in aliquo, et non quatenus conveniunt accidentaliter. Sed conveniunt accidentaliter in albo, quatenus sunt alba, ergo ab illis quatenus alba abstrahit album in communi.
Et confirmatur: Quia ipsa subjecta sunt inferiora albo per accidens, quia per accidens identificantur Petrus et Paulus in albo; ergo respectu istorum subjectorum album est universale et praedicabile per accidens, atque adeo non est una ex speciebus praedicabilium, quia praedicabilia sunt universalia per se.
Respond.: Quod album potest utroque modo abstrahere, et ab hoc et illo albo, et a suis subjectis. Sed a subjectis dupliciter: Uno modo ut forma physica a subjecto et ut abstractum a concreto; alio modo ut denominativum a denominato. Si fiat abstractio ut forma a subjecto, vel ut abstractum a concreto, erit abstractio formalis, nec tunc abstrahetur album, sed albedo. Sed haec non praedicatur de subjecto, quia significatur ut pars respectu totius quod est album. Si vero fiat abstractio ut denominativum a denominato, sic abstrahitur album ut quintum praedicabile ab hoc et illo subjecto, quod est inferius ipsi albo ex parte / connotati, non ex parte formae; et sic ad abstractionem formalem requiritur quod non abstrahatur accidens in concreto, sed in abstracto et
tanquam forma a materia; sed si abstrahatur album in concreto, per modum abstractionis totalis se habet, et comparatum ad subjecta est quintum praedicabile, comparatum ad inferiora formee est quidditativum.
Et sic etiam intelliges quod id, quod adest et abest secundum physicam inhasrentiam. non est album, sed albedo; quod vero adest et abest secundum denominationem est album in concreto.
Ad secundam probationem dicitur: Quod album non abstrahitur a Petro et Paulo, vel aliis subjectis quatenus formaliter alba (sic enim sunt inferiora formee importatae per album), sed quatenus denominative, vel potius quatenus denominabiles ab albo. Et prout sic conveniunt in albo accidentaliter, seu denominative, et continetur in illis album, non formaliter, sed denominative, quia sic considerantur non ut formaliter alba subjecta, sed ut denominabilia ab albo, et sic conveniunt in aliquo, quod extrinsecum est ipsis, scilicet in albo, et consequenter sunt inferiora illi accidentaliter, tanquam quinto praedicabili.
Ad confirm. respond.: Quod inferiora sunt subjecta per accidens ex parte rei qua? subjicitur, sed intentio subjicibilitatis et praedicabilitatis per se est vera intentio praedicandi et subjiciendi, sicut requiritur ad universalitatem. Itaque intentio quinti praedicabilis per se est intentio universalis, et per se postulat inferiora; sed non inferiora quae habeant perseitatem in natura et forma quae praedicatur, sed contingentiam. Et ita ei quod praedicatur accidentaliter de multis convenit per se universalitas, seu respectus ad multa, sicut opinioni per se convenit versari circa propositiones contingentes, et libertati per se convenit contingenter operari.