Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 395
tum-autem est res ipsa, scilicet habens albedinem; ergo haec prodicatur et verificatur in his praedicationibus accidentalibus. Et hoc est quod intendimus significare per istas praedicationes, scilicet quod illa accidentia insint et conveniant illis subjectis, non vero sola nomina. Et de his plura diximus supra, quaestione v, agentes de praedicatione concretorum accidentalium.
Unde ad fundamentum contrarium respond. : Communem Aristotelis expositionem esse quod accidentia dicuntur de subjecto secundum nomen, et non secundum rationem, id est non quidditative, sed denominative, quia ibi ly ratio significat essentiaip, essentia autem accidentis non convenit essentiae subjecti; alioquin si secundum nomen tantum, et non secundum rem significatam praedicarentur, solum essent communia quantum ad nomen, et non quoad rem, atque adeo essent aequivoca.
Ad argum. ex ratione respond.: Quod accidens est idem secundum rem cum subjecto, identitate denominativa et concretiva, non essentiali et intrinseca, quia, ut dicit D. Thomas, i p., q. xm, art. xn : « In propositione vera affirmativa oportet quod praedicatum et subjectum significent idem secundum rem aliquo modo (nota secundum rem, et non secundum nomen), quia etiam in praedicatis accidentalibus praedicatum et subjectum sunt idem supposito. » Accidens ergo in concreto, v. g. album, quia dicit habens albedinem, ratione de ly habens est idem cum subjecto. Et quia alia est praedicatio per identitatem, alia per denominationem, ut dicit S. Thomas, in m, dist. v, in expositione litterae, 'concedimus quidem ad omnem praedicationem requiri aliquam identitatem, sed sufficit denominativa et accidentalis, sicut invenitur inter
accidens in concreto et subjectum, non vero est necessaria omnimoda et essentialis.
Circa secund. difficult. respond. : Inferiora quinti praedicabilis esse ipsa subjecta, de quibus dicitur denominative et accidentaliter, non ipsa constituta ex accidente et subjecto, de quibus dicitur per se et quidditative; v. g. album de hoc et illo albo praedicabitur essentialiter, sed ut quintum praedicabile de subjectis quibus inest, sive inter se distinguantur specie, sive non.— Et ratio est manifesta : Quia quintum praedicabile praedicatur in quale accidentaliter; ergo oportet quod inferiora ejus sint illa ad quae comparatur in quale accidentaliter : solum autem respectu subjectorum comparatur hoc modo, quia accidentaliter convenit illis, et per modum formae actuantis et qualificantis. Respectu autem propriorum inferiorum, ut album respectu hujus et illius albi, praedicatur essentialiter, quia dicit totam eorum quidditatem. Quare cum album dicat albedinem in concreto, vel potest respicere inferiora ipsius albedinis, quae sunt inferiora ex parte formae, vel inferiora ex parte subjecti, quod connotatur ab albo. Si respiciat inferiora formae, essentialiter dicitur de illis, quia sicut haec et illa albedo essentialiter participat albedinem, ita hoc et illud album essentialiter participat album ex parte formae. Si autem considerentur inferiora ex parte subjecti, sic accidentaliter participant rationem albi, et consequenter respectu illorum praedicatur in quale accidentaliter, quod est quintum praedicabile.
Sed objicies: Album, v. g., non potest esse universale respectu Petri et Pauli, nisi abstrahat ab illis, non ut subjecta sunt, sed ut alba; ergo ipsa subjecta secundum se non sunt inferiora istius praedicabilis. Conseq.