Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 29

regulae. Prima, quantum ad resolutionem, seu expositionem relativi: Relativum qui, positum in una propositione; resolvitur, seu exponitur per unam propositionem copulativam significatam per hunc terminum : Et ille, ut si dicas : Petrus, qui est doctus, disputat, resolvitur sic : Petrus est doctus, et ille disputat; homo est animal, qui est rationalis, resolvitur sic : Homo est animal, et ille est rationalis.

Sed in resolvendo relativo adverteduo : Primum, quod aliquando relativum est pars extremi, et cum copula implicationis; ut si dicas : Petrus qui est doctus disputat, ly qui est doctus tenet se ex parte subjecti, et facit unum extremum cum illo, et ita implicatur illa copula cum extremo, vocaturque copula implicationis. Tunc ergo relativum non semper resolvitur immediate, sed dependet a resolutione sui complexi, quod contingit quoties copulativa, per quam est resolvendum, habet aliquam partem falsam, si immediate resolvatur; ut si dicas : Omne animal, quod est rationale est risibile, non potest ly quod immediate resolvi, fieret enim hic sensus : Omne animal est rationale, et illud est risibile, ubi prima pars copulativae est falsa; sed oportet prius descendere sub distributione illa, et tunc resolvetur relativum. Secundum est quod, quando una affirmativa habens copulam implicationis de ly qui, resolvitur immediate per copulativam, cujus contradictoria debet resolvi per disjunctivam; ut haec : Aliquod animal, quod est rationale, est risibile, habet hanc contradictoriam : Nullum animal quod est rationale, est risibile, haec non potest resolvi per copulativam, sicut sua affirmativa, sed per disjunctivam, quia copulativae non opponitur contradictorie altera copulativa, quia habet eamdem universalitatem ra-

tione ly et, sed disjunctiva. Unde melius est ad evitandas istas difficultates non resolvere relativum qui per copulativam, nisi facto prius descensu et resolutione totius complexi in singulares.

Secunda regula est pro restrictione relativorum. In resolutione relativi facta per copulativam, relativum unius propositionis refert suum antecedens positum in altera restricte; ut: Animal est rationale, et illud est risibile, ly illud refert restricte animal, scilicet illud animal, quod est rationale. Et nihil aliud est referre restricte, quam referro antecedens pro eo supposito, pro quo verificatur; non autem est sensus, quod referat omnes terminos inventos in categorica sui antecedentis; ut si dicas : Omnis homo est animal, et ille est risibilis, non intelligitur ille omnis homo, non enim designari potest aliquid, quod sit omnis homo, sed ille homo qui ost animal, et pro quo verificatur quod est animal.

Tertia regula pro suppositione relativi reciproci. Relativum reciprocum supponit suppositione sui antecedentis, ita quod descendendo aut ascendendo sub antecedente, fit descensus sub relativo reciproco, et hoc vocant aliqui suppositionem sigillatum, id est sub suppositione alterius conclusam, quia non indiget alia suppositione quam sui antecedentis; ut: Homo diligit se, ly sc supponit determinate sicut ly homo; mater diligit filium suum, ly suum, quod est reciprocum derivativa} speciei, quantum ad connotationem, quam includit, supponit sicut suum antecedens, connotat enim matrem in obliquo ly suum, id est filium matris, et prout sic connotatum in obliquo, supponit sicut ipsum antecedens.

Quarta regula pro suppositione relativi non reciproci. Relativum