Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 30

hoc non supponit suppositione sui antecedentis, sed juxta naturam signorum, quibus afficitur, sicut alii termini; ut: Omnis homo disputat, et ille docte loquitur, ly ille non stat distributive sed determinate; aliquod animal est rationale, et omnis homo est illud, ly illud stat confuse tantum.

CAPUT XIV.

De ampliatione, restrictione, alienatione.

Ampliatio definitur quod est extensio termini a minori ad majorem suppositionem; ut: Homo potest esse justus extenditur usque ad homines possibiles. Restrictio est coarctatio a majori ad minorem suppositionem; ut: Homo, qui est justus, est sapiens non stat pro omni homine, sed pro eo tantum, qui justus est.

Ut intelligantur istae definitiones nota quod terminus dupliciter potest ampliari vel restringi; uno modo in ordine ad plura, vel pauciora supposita, quibus convenit, secundo in ordine ad plura tempora, vel pauciora in quibus verificatur. Primo modo solum ampliatio et restrictio invenitur in termino communi; solum enim terminus communis habet individua, quibus convenire potest, unde talis ampliatio et restrictio solum invenitur in suppositione personali accidentali, nam simplex suppositio non transit ad individua, naturalis vero omnibus absolute convenit, sola vero accidentalis pluribus, vol paucioribus convenire potest; de pluribus enim dicitur: Omnis homo ost coloratus, quam luee: Aliquis homo currit, et de pluribus dicitur: Ilomo justus est sapiens, quam haec: Homo est sapiens. Secundo vero modo ampliatio et restrictio etiam termino singulari convenit; potest enim aliquod singulare verificari in pluribus differentiis temporum. Et tunc

dicitur ampliari terminus quantum ad differentias temporis, quando verificari potest in pluribus temporibus, seu differentiis temporum disjunctim, seu divisim; nam si supponit in ordine ad plura tempora copulatim, potius restringitur; ut si volo verificare quod aliquis homo, qui est vel fuit, est albu3, facilius id invenitur, quam si velim verificare de homine aliquo qui est et fuit, et ideo illud primum ampliatur in pluribus suppositis, hoc restringitur.

Licet autem differentiae temporum apud Physicos sint solum tres, scilicet praesens, praeteritum et futurum, in ampliatione tamen logica attenduntur quinque, scilicet praesens, praeteritum et futurum, possibile et imaginabile. Et sunt aliquae regulae quibus dignoscitur quando terminus aliquis ampliatur. Prima: In propositionibus constantibus copula de praeterito, terminus antecedens verbum ampliatur ad id quod est vel fuit, subsequens vero restringitur ad id quod fuit; ut: Petrus fuit albus, ly Petrus potest stare pro eo qui modo est et fuit, vel qui fuit tantum et jam non est; sed ly album stat solum pro albo praeterito; album enim praesens non verificabitur per ly fuit sed per ly est in quantum praesens, etiam si alias fuerit. Similiter si constat copula de futuro ampliatur terminus antecedens verbum ad id quod est vel erit, sequens vero restringitur ad id, quod erit; ut: Petrus erit albus, Antichristus erit peccator.

Intellige tamen quod semper requiritur quod terminus antecedens qui ampliatur fuerit, si est de praeterito, et futurus sit, si est de futuro; alias non verificaretur propositio, quia non recte unirentur extrema; sed ampliatio stat in hoc, quod terminus ille ita stet pro praeterito aut futuro, quod per eamdem copulam etiam verificari possit de