Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 398
dicando ipsam, sed quantum ad formam, quae contingenter potest convenire quando subjecta extiterint.
Itaque uno verbo: Possibilitas ut praedicata facit propositionem essentialiter; possibilitas vero ex parte subjectorum, de quibus potest praedicari forma accidentalis, non facit praedicationem essentialem, sed relinquit illam cum sua aptitudine et potentia, ut possit contingenter
praedicari, licet exercitium ejus sine existentia subjectorum fieri non possit.
Ad secundum fundamentum dicitur: Quod talis praedicatio est irpossibilis subjectis non existentibus, non ex defectu accidentis secundum se, sed ex defectu applicationis ex parte subjectorum, sicut accidens separatum retinet possibilitatem inhaerendi, licet actu non inhaereat, nec applicetur stanti tali statu.
LIBER PRAEDICAMENTORUM
Ab hoc libro peripateticae doctrinae exordium sumitur, cujus auctor et princeps est Aristoteles. Quis autem fuerit, et unde originem traxerit, aut quomodo vitam transegerit, nostra non interest, qui viri hujus historiam non teximus, sed doctrinam explicamus. Igitur Logica?, ac totius doctrinaB suae, ab hoc libro Aristoteles initiavit principia, ea ductus ratione, quia hinc Logica incipit directionem operum rationis ex parte materiae artis suae. Cum enim proprium ejus munus sit tres operationes rationis dirigere, quarum prima est simplex operatio, quae simplicia apprehendit, oportet primum Logicam huic operationi admovere manum. Et licet haec operatio, quia simplex, per se non videatur regulatione indigere, sicut nec simplex visio exterioris potentiae, tamen, ut bene advertit Gajetanus, in prologo ad hunc librum, ex parte sui objecti, seu propositionis sui objecti magna eget ordinatione, eo quod res a sensibus ad intellectum valde involute et confuse procedunt; nam v. g. per oculos proponitur coloratum cum figura, quantitate, relatione, substantia, motu, et sexcentis
aliis, quae simul involuta praesentantur: ut autem intellectus perveniat ad quidditatem rerum, sciatque formare definitiones, et ex definitionibus proprietates per demonstrationes elicere, oportuit segregare resistas, et in sua genera quasi in classes distribuere, que vocamus praedicamenta, graece categorias, id est series, seu coordinationes praedicatorum superiorum et inferiorum in unoquoque genere, et classe, ut inde unicuique rei sua propria praedicata essentialia, et proprietates consignemus.
Quare liber hic simplicia rerum genera considerat, ea disgregando et discernendo; non quia eorum naturas consideret, quod ad metaphysicum spectat, sed coordinationem praedicatorum superiorum et inferiorum, quod logici negotii est. Sed non est haec consideratio Logicae ex parte formae et prioristicae resolutionis, sed ex parte materiae et posterioristicae resolutionis in hac arte, ut saepius notavimus; et idcirco simplices conceptus, quos in hoc libro ex parte objecti segregabilis et distinguibilis in varia genera Philosophus consideravit, iterum in libro