Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 399
Perihermenias, ubi egit de oratione et propositione, considerandus suscipit secundum habitudinem partium orationis, scilicet nominis et verbi, seu simplicis, dictionis, et termini, ut in i p., in Summulis, diximus, et sapienter advertit D. Thomas, in initio i libri Perihermenias.
De his igitur generibus, seu prædicamentis, quibus omnes res creatæ distribuuntur et continentur, acturus Aristoteles, totum librum in tres præcipuas partes divisit. Prima vocatur Anteprædicamenta, et est quasi caput libri, continetque quatuor capita, in quibus agit Aristoteles de quibusdam necessariis et requisitis ad rationem entis prædicamentalis, et ad ejus coordinationem in generibus suis; v. g., quia prædicamenta, seu suprema genera supra se solum continent analoga, seu æquivoca, et infra se solum continent univoca, considerando vero comparative unum prædicamentum ad aliud se habent denominative, ideo necessarium fuit præmittere quasi anteprædicamenta de xquivocis, univocis, denominativis, et de aliis/•£#?///.$ ad coordinationem prædicamentorum requisitis, prout explicavimus quæst. xm sequent., art. i.
Secunda pars vocatur Prædicamenta, quasi ipsum corpus libri, ubi per quinque capita sequentia usque ad cap. ix, inclusive explicat decem genera, seu prædicamenta, ad qua; reducit omnia entia creata simplici conceptu cognoscibilia et distinguibilia, scilicet substantia, quantitas, relatio, qualitas, actio, passio, ubi, situs, quando, habitus, seu vestis.
In tertia parte, quasi in clausula totius libri, agit de Postprædicamentis, id est de quibusdam modis, qui vel ad omnia, vel ad plura genera consequuntur, et velut quædam passiones generales sunt, si-
cut anteprædicamenta sunt quredam prærequisita et præambula ad fundanda prædicamenta, seu coordinationem eorum. Sunt autem isti modi quinque, scilicet oppositio, prius, simul, motus, habere, et quinque capitibus traduntur. Quorum ratio est quia, cum decem genera distinguantur ad discernendum et coordinandum omnia, necessario sequitur oppositio, super quam distinctio fundatur. Item coordinationem sequitur prius et posterius, et similiter compatitur aliquorum simultas, saltem in tempore, sicut datur prius et posterius in ordine, causalitate et natura. Et hæc tria, scilicet oppositio, prius et simul, omnia genera consequuntur. Motus autem, seu mutatio, ad quatuor genera per se sequitur, scilicet substantiam, quæ mutatur generatione, quantitatem, quæ augmentatione, qualitatem, quæ alteratione, ubi, quod motu locali. Per accidens autem ad istorum mutationem omnia alia genera moventur. Denique omnia genera, quæ accidentia sunt, aut habent aliquid, id est proprietates et accidentalia prapdicata, aut habentur a substantia, quæ illa recipit, et sic habere ad omnia genera sequitur, vel active, vel passive. Et hæc sunt, quæ summatim in hoc opere tractantur.
An vero principaliter in hoc libro agat Philosophus do rebus significatis, an de vocibus significantibus, vel conceptibus? Multi quærunt. Sed res non est magni momenti. Agit enim de rebus non secundum earum naturam, sic enim ad Metaphysicum spectat, sed ut fundant intentiones coordinabilitatis, quibus in suis generibus ordinantur prædicata superiora et inferiora, et de vocibus ac conceptibus, ut ordinatas et distinctas res exprimentibus; sic enim agit Logica de rebus significatis, qua; etiam ordinat conceptus et