Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 434

superior, nec in substantia alia superior substantia. Sed hoc nihil est, destruitque omnem ordinem decem praedicamentorum; nam si genus supremum solum sumitur respective, non absolute, etiam animal dicetur genus supremum, quia in ratione animalis non datur aliud superius, et sic omnia genera subalterna erunt suprema hoc modo, eruntque infinita fere praedicamenta, vel unum tantum praedicamentum constituetur, scilicet ens completum: utrumque autem a schola Peripatetica exulat.

Ex his soluta manent fundamenta allata pro sententia Scoti. Deducitur enim manifeste conceptum entis non posse perfecte praescindere ab inferioribus, et ita esse unum, ut in potentia, non in actu pluralitatem includat, sive sumatur ens completum, sive abstrahens a completo et incompleto. Hoc enim praeter allata, quaest. praeced., art. v, efficaciter ex transcendentia entis probatur, ex quo probavit S. Thomas, m Met., lect. viii, non esse genus, quia scilicet obsuam transcendentiam includitur in differentiis intrinsece, ut explicatum est.

Si autem dicas: Nam saltem ens completum non est transcendens, sicut licet substantia communis ad completam et incompletam in suo praedicamento transcendens sit, tamen non completur per suas inferiores differentias, sed per communem rationem substantiae, quatenus praedicamentalis redditur. Resp. quod supra salis aperte ostendimus ens completum dici non posse nisi per inferiores modos contrahentes ipsum. Substantia autem ut reddatur completa, non indiget aliqua differentia inferiori, sed solum modo communi, quem petit, essendi per se; sic enim ordinatur ad subsistendum, et redditur quoddam totum in genere substantiae, quod est

separari a substantia incompleta; ens autem non habet modum communem entis, quo reddatur completum, quia si est communis enti, et transcendens sicut ipsum, et ita imbibetur in omnibus etiam incompletis.

Ad probationes autem a principio factas. Ad prim. resp. rln conceptu entis non repraesentari plura actu explicito, et exprimendo diversitatem, bene tamen confuso, et sub proportione habendi esse, quod est implicite illa plura concipere. Sed non est idem implicite in actu confuso, quod in potentia. Implicitum enim in potentia dicit aliquid determinatum in se, sed per additionem determinabile ad plura, sicut animal respectu rationalis et irrationalis. Implicitum autem in actu confuso, dicit omnia sine determinatione alicujus, sed ut confusione una comprehenduntur, sicut cum multitudinem in confuso a longe videmus. Et actu non repraesentare est actu non includere; distinguo: Actu non repraesentare explicite est actu non includere explicite, concedo; actu non repraesentare explicite, est actu non includere etiam confuse, nego.

Ad sec. prob.: Quod ista inferiora non sunt de quidditate entis in communi, et sic sine illis perfecte repraesentari poterit. Respond.: Quod illa plura ut explicita, quoad modum diversitatis, non sunt de ratione entis in communi; illa eadem ut implicita in proportionali unitate habendi esse sunt de conceptu entis in communi; imo nihil est aliud ens in communi quam quidquid entitatis est sub confusione et sine ulla determinatione acceptum, nisi tantum sub proportione ipsa habendi esse, in quo distinguitur a conceptu animalis et aliorum univocorum, qui non solum includunt, sed explicant determinatum gradum,