Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 433
ad decem praedicamenta, quod expresse negat Philosophus, ni Metaph., tex. x; et ibi S. Thomas, lect. vin. Et constat, quia includitur in differentiis, quod omnino opponitur rationi generis, ut saepe dictum est, et quia alias non essent decem suprema genera, si ens esset genus ad illa. Sequela probatur: Quia nihil deestenti univoco, ut sit genus : nam praedicatur in quid, includitur enim quidditative et intrinsece in quacumque natura ; similiter conceptus est unus, non inclusus in differentiis contrahentibus juxta istam opinionem, et per additionem contrahibilis, et solum in potentia includens inferiora; nihil ergo deest ut genus sit.
Respondent discipuli Scoti non esse genus quia non contrahitur per differentias, sed per modos intrinsecos. Est autem discrimen inter istum duplicem modum contrahendi, quia differentia advenit quasi extrinsece, et sine illa potest ratio communis perfecte concipi, ut animal sine rationali; sine modo autem intrinseco non potest res perfecte concipi. Modus etiam intrinsecus non variat essentiam, quam modificat, sicut modus intensionis et remissionis non variant qualitatem ; differentia autem variat rem cui advenit, et in alia realitate constituit. Unde ad hoc ut genus contrahatur per differentias, requiritur quod conceptus generis sumatur a realitate, quae sit in potentia essentiali ad realitatem, unde sumitur differentia, quod totum in ente invenitur.
Sed h solutio vel invita concedit quod intendimus, scilicet conceptum entis non posse separari perfecte a modis contrahentibus et causantibus diversitatem, ex quo sequitur non habere simpliciter unitatem illum conceptum, atque adeo ruere fundamentum Scoti. Etenim
si non possumus concipere realitatem sine suo modo intrinseco, nec perfecte segregare illam a modo, ut hi auctores dicunt; ergo non preescindit ille conceptus a modis causantibus diversitatem, et sic actu et non in potentia includit illos, licet non explicet; nam si in potentia includeret, perfecte intelligi posset sine illis, sicut animal perfecte sine rationali intelligitur, licet in potentia illud includat. Vel, si perfecte praescindit, non sunt modi intrinseci, sed differenti», atque adeo ens erit genus. Et confirmatur implicatio hujus solutionis, quia ex una parte ponit ens habere conceptum objectivum, ita unum et praecisum ab inferioribus quod manet in potentia ad illa, siquidem actu illa non includit, et ex alia parte dicit non esse genus, quia realitas, a qua sumitur ille conceptus entis, non est in potentia essentiali respectu realitatis, a qua sumitur modus intrinsecus. Si ergo non est in potentia ad talem realitatem, ergo actu eam includit, ergo et modos, qui ab iMa desumuntur, vel nullo modo nec actu, nec potentia eos includet, sed disparate se habebit ad illos, et sic non erit contrahibilis per illos et actuabilis, si nec in potentia se habet ad illos, cum tamen quidditative contrahant ens. Solum ergo restat quod actu eos includat, sed non explicet, quae est nostra sententia, sed destruit univocationem conceptus.
Alii ergo ut M. Cabero, hic tractatu iv, dis. iii, dub. vii, admittunt ens esse genus, et ad Philosophum dicunt id negasse enti communi completo. Et sic concedunt decem pr«dicamenta non esse genera primo diversa, saltem quae important formas denominationis et realitatis intrinsecae. Solum autem dicuntesse suprema respective, quia in quantitate, v. g., non datur alia quantitas