Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 438

Instabis: Illa proportio accidentis ad esse, seu substantiae ad suum, est proportio rationis, non realis, erga non sufficit ad constituendam analogiam realem, et secundum intrinsecam convenientiam. Anteced. probat.: Proportio est relatio, illa relatio est rationis, quia non est inter extrema realia, nihil enim a suo esse distinguitur, ergo est rationis. Item ista proportionalitas, quae est inter accidens et substantiam, non significatur hoc nomine ens, nec sufficit constituere analogiam per hoc quod exerceatur, licet non significetur, quia etiam inter duas species contentas sub uno genere potest exerceri proportionalitas; sicut enim haec species se habet ad suum genus, ita et alia, et tamen univocationem non tollit, ergo neque in ente.

Resp.: In primis, in sententia D. Thoniae distinguentis realiter existentiam ab essentia non habere locum instantiam, quia ibi extrema inveniuntur, in quibus exerceatur relatio realis. Sed etiam extra hanc sententiam dicimus quod analogia formaliter est secunda intentio, et sic pro secunda intentione non est relatio realis, sed rationis, sicut intentio generis vel speciei. Habet vero pro fundamento proportionem, non quatenus relatio est, sed quatenus convenientia et similitudo proportionalis multorum, sive in entibus realibus, sive rationis, sicut intentio generis fundatur in convenientia similitudinis genericae, sive in entibus realibus, sive rationis.

Ad secundam partem argum. resp.: Ipsam proportionalitatem non debere significari quasi in actu signato, sed exerceri in analogis, sicut neque aequalitas, aut unitas significatur in univocis. Quod vero in speciebus ejusdem generis exerceatur proportionalitas, jam diximus

quaest. praeced., proportionem illam cadere super absolutam et perfectam convenientiam; atque ita unitas specierum sub genere non a sola proportionalitate sumitur, alia siquidem major unitas supponitur; at vero in analogis tota unitas seu convenientia a proportionalitate sumitur, non alia major unitas praesupponitur. Et haec est differentia inter proportionalitatem, quae in analogis, et quae in univocis reperitur.

ARTICULUS IV.

Utrum accidens sit univocum ad novem genera.

Non desunt auctores qui partem affirmativam teneant, praesertim si accidens sumatur pro accidente completo praedicamentali, non ut abstrahit a completo et incompleto, et sumatur accidens pro accidente reali et intrinsece denominante, nam respectu denominantis extrinsece et intrinsece non est conceptus univocus. Igitur loquendo sic de accidente completo plures auctores, etiam extra scholam Scoti, existimant esse univocum ad illa praedicamenta, quae sunt formae denominantes intrinsece. Fundamentum est, quia tale accidens non includitur in differentiis, sed se habet ut substantia completa: quae est vere genus, quia non includitur in differentiis, licet prout abstrahit a completa et incompleta genus non sit; cur ergo similiter accidens completum non erit univocum? praesertim cum non minus unum accidens, v. g. quantitas, participet rationem accidentis, quam aliud, scilicet qualitas, tota autem eorum diversitas ex propriis proveniat differentiis, in quibus accidens completum non includitur. Denique non facile assignatur analogia accidentis comple-