Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 439
ti: non enim est transcendens, cum non imbibatur in differentiis; non est attributionis aut metaphorae, cum omnia accidentia intrinsece, non denominative accidentia sint; non proportionalitatis propriae, quia in opinione horum auctorum haec non sufficit reddere analogum, cum etiam in univocis inveniatur.
In contrarium vero est generalis regula S. Thomae, in i, distinet, xxv, quaest. i, artic. u: « Quod quaecumque non conveniunt in uno genere generalissimo, non potest de eis aliquid univoce dici »; sed novem genera accidentium sunt genera generalissima, ut pote diversa praedicamenta, ergo nihil de eis univoce dici potest, et consequenter neque accidens.
Dico ergo primo: Accidens ut abstrahit a completo et incompleto non est univocum, sed analogum. Conveniunt in hoc communiter auctores, quia est eadem ratio atque de ente communi completo et incompleto, imo et de substantia; sic enim imbibuntur etiam in differentiis et transcendunt per omnes res et modos; nam differentiae accidentales etiam accidentia sunt, incompleta tamen quia aliquod ens sunt, et non ens substantiale, ergo accidentale. Ex quo sequitur quod ista est ratio non omnino una, sed etiam diversa, ut pote in differentiis inclusa: nec ab ipsis perfecte abstrahens; ratio enim quae semel in differentiis includitur ab ipsis non abstrahit, quia non sunt aliae differentiae talium differentiarum, a quibus abstrahat relinquendo illas, et sic si abstrahit a differentiis, a totis abstrahit, et solum manebit ratio communis et una respectu inferiorum, non respectu differentiarum, si ab eis abstrahit. Ut ergo illis communis sit, ab eis non abstrahit, et hoc est includere illas actu et esse rationem non simpliciter unam.
Dico secundo: Accidens completum etiam analogum est ad novem genera: etiam si omnia consistant in forma denominante intrinseca. — Ratio sumitur ex his quae diximus articulo secundo de ente completo, quod licet sub conceptu completi non includatur in ipsis differentiis, tamen ut sit completum debet differentias ipsas includere, quia solum per illas potest reddi completum. Nam accidens solum potest reddi completum per aliquem modum, qui distinguat ipsum ab incompleto. Hic autem modus vel est ipsa inhaerentia, sicut subsistentia complet substantiam; vel est accidens esse in concreto; vel est accidens reddi praedicamentale ut sic; vel denique sunt ipsae differentiae contrahentes accidens ad hoc, vel illud praedicamentum.
Primum non reddit accidens completum; nam inhaerentia non ordinatur ad constituendum aliquod totum, sicut subsistentia, quod in se completum sit, nam inhaerentia est propria formae informantis subjectum; unde cum in accidente tam ratio communis, quam ratio particularis et differentialis pertineant ad rationem formae, utrique convenit inhaerentia; unde accidens per hoc quod concipiatur inhaerens praecise non extrahitur et eximitur ab hoc quod est intrare differentias, cum etiam ipsae inhaerente. Atque ita per differentias completum reddetur in ratione et quidditate formae, non per inhaerentiam ut sic. Imo inhaerentia in ratione complendi et faciendi totum, opposito modo se habet ad subsistentiam, quia haec reddit communicabile quae est conditio totius, inhaerentia communicabile quae est conditio formae et non totius.
Secundum etiam non pertinet ad praesens, quia accidens redditur concretum per hoc, quod est in sub-