Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 441

gradum; sie enim completum accidens non est, si in quocumque includitur, si autem in differentiis non includitur, cur non dicet conceptum genericum? Siquidem univocum est, et quidditative praedicatur; tam quidditative enim qualitas est accidens^ sicut quidditative non est substantia, et hoc ipso quod extra differentias est gradum dicit; si autem gradum non dicit, ideo est quia in differentiis includitur, quod univocationem tollit.

Alii dicunt non esse genus, quia est transcendens, vel quia dicit conceptum compositum ex duobus analogis, vel saltem conceptum, qui respectu aliorum analogum est. Sed totum hoc, si destruit genus, etiam destruit univocationem. Alii dicunt non esse genus, quia non sumitur a distincta realitate ratio generis et ratio differentiae. Sed hoc jam supra art. ii impugnavimus, agendo de ente. Alii tandem admittunt accidens esse genus. Et ad inconveniens, quod novem praedicamenta non erunt suprema genera respondent quod sunt suprema genera respective, non absolute. Sed hoc supra rejectum est; sic enim omnia subalterna possent diei suprema respective, verbi gratia, vivens in ratione viventis non habet aliud superius, sicut qualitas in ratione qualitatis. Sed «i qualitas absolute habet genus super se, absolute non est supremum, respective autem etiam genera inferiora suprema esse possunt id est in ratione sua.

Ad fundamenta opposita aprincipio resp. Ad primum: Esse latam differentiam intersubstantiam completam et accidens, quia in substantia assignamus aliquid unius rationis et praedicamenti per quod completur, scilicet esse substantiam integram seu totalem et ut quod. At vero in accidente cum sit forma non est; assignabile aliquid, quo

completur, nisi illi modi praedicamentales quibus commensuratur substantiae, et talis modus constituit determinatum praedicamentum, si determinatus est. Si autem in confuso et indeterminate accipitur pro accidente praedicamentali ut sic, si ly praedicamentale dicat secundam intentionem, sic non est complementum reale accidentis, sed supponit illud; si autem dicat ipsam naturam accidentis completam, omnes modos praedicamentales dicit in confuso, quia non alio reali completur, quam illis modis, et sic includit differentias et est analogum. Quod vero dicitur quantitatem esse aequaliter accidens cum qualitate. Resp.: Quod licet aequaliter participent rationem accidentis quantum ad rationem inhaerendi, non tamen quantum ad rationem disponendi et commensurandi se substantiae, in hoo enim primo diversa sunt et inaequaliter se habent. Modus autem inhaerentia? non est constitutivum quidditatis, sed modus illius pertinens ad modum existentiae ut communicabilis, sicut subsistentia facit incommunicabilem substantiam, unde aequalitas in inhaerendo non facit aequalitatem absolute in quidditate accidentis.

Ad secund. fundament. respondet.: d. Sque currere respectu accidentis, ut abstrahit a completo et incompleto, quod tamen omnes analogum esse fatentur. Et ita dicimus quod est analogum proportionalitatis propriae, quia in omnibus analogatis est per formam intrinsecam. Quod autem etiam in univocis inveniri possit comparatio proportionalitatis, jam saepe responsum est hanc inveniri non tanquam id a quo solo sumatur unitas eorum, sed quae unitatem supponat et super eam cadat. Quando autem invenitur tanquam id a quo unitas ipsa desumitur, ita quod non est alia unitas quam pro-