Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 440
jecto: ponitur autem in praedicamento etiam ut abstractum a subjecto et secundum se; ergo esse concretum in subjecto non reddit completum accidens, prout exigitur ad rationem accidentis praedicamentalis; potius enim accidens in concreto non ponitur in praedicamento, nisi in ratione suae formae.
Tertium etiam non sufficit, quia accidens praedicamentale ut sic, vel intelligitur reddi praedicamentale per secundam intentionem ordinandi in praedicamento, vel per aliquam primam intentionum, quae reddat illud capax talis secundae intentionis, quae est in praedicamento. Primum neque complet accidens reale, quia secunda intentio est aliquid rationis; neque potest convenire nisi supposita prima, quae rem ponibilem reddit in praedicamento, et capacem hujus secundae intentionis. Secundum vero non est assignabile quid sit praeter ipsos modos, quibus unumquodque praedicamentum constituitur et accidens praedicamentale redditur; nec enim est aliquis modus realis novem praedicamentis communis, quo accidens ut sic realiter reddatur completum et a differentiis segregabile.
Quare dicendum est quod accidens completum non est unus aliquis conceptus superior ad novem praedicamenta, sed immediate per ipsos modos constituentes praedicamenta redditur accidens completum, et si est actu completum, actu includit illos, et sic non habet unitatem simpliciter, ut requiritur ad univocationem, magis autem diversitatem ipsam differentiarum et modorum induit. Et propter hoc S. Thomas, v Met., lect. ix, dicit quod ea, in quae dividitur ens primo, sunt praedicamenta, quia distinguuntur secundum diversos modos praedicandi; ergo divisio indecem praedicamenta immediata et prima est enti,
non autem mediat accidens completum complemento aliquo a decem praedicamentis distincto. Et vm Met., lect. ultima, dicit quod ens non expectat aliquid additum ad hoc ut fiat substantia, quantitas, vel qualitas, sed statim a principio est substantia, vel quantitas, etc. Ergo similiter accidens non expectat aliquid superadditum, sed statim a principio est quantitas, vel qualitas, etc., et istis modis completur immediate.
Praeterea non evitatur illa ratio, quia sic accidens completum est univocum ad novem genera, ergo est genus ad illa, et consequenter non sunt novem genera suprema, sed subalterna: omne enim univocum ad aequate dividitur in genus, speciem et alia quinque praedicabilia; unde dicit D. Thomas, i Cont. Gent., cap. xxxii: « Omne quod de pluribus univoce praedicatur, vel est genus, vel species, vel differentia, vel proprium, vel accidens »; accidens autem in communi non est species atoma, multo minus differentia, aut proprium respectu suorum inferiorum, ergo erit genus, si est univocum.
Quidam negant sequelam et dicunt accidens non esse genus, quia dividitur in aequaliter quantum est ex se. Sed hoc sicut destruit genus, ita astruit analogiam; ideo enim analogum est, quia ex se in aequaliter dividitur; si autem in aequalitas ex ipsis differentiis tantum provenit, hoc etiam in genere invenitur, cujus differentiae in aequales sunt. Alii dicunt accidens non esse genus, quia non significat quidditatem, sed esse accidentis, quod est in esse substantiae; vel, si significat quidditatem, non significat gradum distinctum, sed id quod in quocumque includitur. Sed hoc est quod destruit univocationem, quia includitur in quocumque et non dicit determinatum