Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 443
tem sequi materiam, qualitatem vero formam. Si enim intelligatur de inhaerentia, utrumque inhaeret composito, in sententia D. Thomas in libris de Generat, explicanda. Si de dimanatione, quantitas non dimanat a sola materia, sed a composito quod est corpus; corpus enim est quod habet trinam dimensionem; hoc autem non dicit solam materiam, sed informatam forma coporeitatis. Secundo, quia videtur S. Thomas sex ultima praedicamenta constituerem extrinsecadenominatione, quod falsum esse ostendemus infra agendo de illis; et praesertim passio non potest dubitari quod sit mutatio intrinseca. Nec dici potest quod sunt modi intrinseci dependentes tamen ab aliquo extrinseco, ad quod habent respectum; sic enim etiam relatio diceretur accidens extrinsecae denominationis, quia pendet a termino extrinseco.
Nihilominus haec nihil obstant sufficientiae praedictae rationis D. Thomee. Nam quod quantitas sequatur materiam, et qualitas formam, est commune proloquium Philosophorum, et non fundatur in dimanatione, vel inhaerentia in sola materia, sed in hoo quod quantitas est prima dispositio materiae: quia secundum quantitatem attenditur divisio et indivisio ejus, ut dicit D. Thomas, in iv, dist. xii, quaest. i, art. i, quaestiunc iii; et quaest. rx de Potentia, artic. vii. Unde quantitas non invenitur nisi in rebus materialibus. Et ita dicitur convenire alicui ratione materiae, quia partes materiales disponit et ordinat, et iterum quia proportionatur ipsi materias, eo quod quantitas non est activa, sed medium recipiendi alia accidentia. Et sic proportionatur materiae, quae est primum receptivum. Qualitas autem invenitur tam in materialibus, quam spiritualibus, invenitur etiam qualitas disponens ad agen-
dum, et ut instrumentum activum, atque adeo fundatur in eo quod activitatis et actualitatis est, quod utique spectat ad formam.
Ad secund. respond.: D. Thomas non constituere sex ultima praedicamenta in denominatione extrinseca, qualis est esse cognitum, esse visum etc., quae nihil inhaerens subjecto dicit; sed denominationes istae aliquid intrinsece ponunt, dependenter tamen ab aliquo extrinseco, non terminante tantum, sed etiam denominante, vel ad denominationem concurrente; ideo dicuntur aliquando denominari ab aliquo extrinseco non formaliter, sed originative, originatur enim et pendet denominatio illius modi intrinseci ab aliquo extrinseco. Et ad instantiam de relatione et aliis, quae dependent a terminis extrinsecis, dicitur esse diversam rationem, quia relatio non dependet a termino ut a denominante, vel originante denominationem relationis, sed terminante; sicut potentiae, habitus et actus (et idem est de relatione) non mediante termino denominant, sed ad illud dirigunt et ordinant: ipsae autem formae per se intrinsece denominant, ad terminos respiciendo. Illa autem sex ultima praedicamenta non ordinant subjectum ad terminum, sic enim essent relatio, sed subjecto conveniunt ex subordinatione et derivatione ab aliquo extrinseco, a quo dependent in denominando; sicut locus ut reddat locatum dependet a locante, ut reddatur quis vestitus dependet & veste oricumdante, ut reddatur in quando dependet a tempore, ut reddatur patiens, ab agente, ut reddatur agens, ab effectu. Non tamen ista relinquunt solum denominationem extrinsecam, sed realem aliquem modum, quo immutatur intrinsece et denominatur subjectum dependenter ab extrinseco.