Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 444

SUMMA TEXTUS ARISTOTELISDE PEJDICAMENTIS.

Summa capitis V, de substantia.

In tres partes dividitur hoc caput. In prima dividit substantiam in primam et secundam; in secunda comparat eas inter se; in tertia sex proprietates substantiae enumerat.

Quantum ad primum, definit substantiam hoc modo : Prima substantia est, quae neque in subjecto est, nec de subjecto aliquo dicitur; quia enim est substantia, non inhaeret subjecto, et quia singularis, non dicitur de inferiori. Secunda substantia definitur in plurali: Quod sunt genera et species, sub quibus insunt primae.

Quoad secundum : Docet primas substantias esse magis substantias, quam secundas : magis enim substant aliis; inter secundas vero substantias, species esse magis substantias quam genera, quia magis accedunt ad primas substantias. Deinde docet omnes species infimas aequaliter esse substantias, quoniam aeque distant ab individuis; et similiter omnes primas substantias esse aequales, si inter se comparentur.

Quoad tertium: Prima proprietas substantiae est non esse in subjecto. Secunda: Univoce praedicari. Tertia: Significare hoc aliquid. Quarta: Nihil substantiae esse contrarium. Quinta: Non suscipere magis et minus. Sexta: Esse susceptivum contrariorum.

Summa capitis VI, de quantitate.

Dividitur hoc caput in duas partes. In prima proponit Aristoteles quasdam divisiones quantitatis. In secunda quasdam ipsius proprietates recenset.

Quoad primum: Ponit duas divisiones quantitatis. Prima est in quantitatem continuam et discretam. Quantitas continua est cujus partes aliquo communi termino copulantur. Discreta, cujus partes nullo communi termino copulantur. Sub discreta ponit numerum et orationem vocalem; sub continua ponit lineam, superficiem et corpus, locum et tempus, quorum ultima habent continuitatem successivam. Secunda divisio est: Quantitas quaedam habet positionem in partibus, quaedam non habet positionem: linea, superficies, corpus et locus habent positionem; numerus, oratio et tempus non habent, quia partes ejus non permanent, licet ordinem inter se habeant.

Quoad secundum : Tres assignantur proprietates quantitatis. Prima: Non habere contrarium. Secunda: Non suscipere magis, nec minus. Tertia, quae est maxime propria: It secundum quantitatem res dicantur aequales, vel inaequales.

Summa capitis, VII, de adaliquid.

Tres partes habet htfc capiti; Prima