Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 446
Pertinere ad duplex pr@dicamentum secundum diversas rationes.
Summa capitis IX, de ultimis praedicamentis.
Sex ultima praedicamenta numerando percurrit Aristoteles; quia de illis aliis locis acturus est. Actioni et passioni duas assignat proprietates, scilicet habere contrarium, et suscipere magis et minus, de quibus in tertio Physicorum agendum est. Situm dicit esse denominationem a positione quantitatis. Ubi, sicut esse in licaeo, vel in foro. Habere, ut esse indutum, vel armatum. Quando, ut esse in tali, vel tali tempore.
QUESTIO XV.
DE SUBSTANTIA PRAEDICAMENTALI.
ARTICULUS 1.
Quae sit formalis ratio constitutiva substantiae praedicamentalis.
Substantia in praesenti non accipitur pro quidditate, seu essentia rei; sic enim non est speciale praedicamentum, sed generalis ratiocujuscumque quidditatis, vel essentiae, et solum opponitur substantia sic sumpta praedicato accidentali, non accidenti praedicamentali; nam etiam hoc accidens suam quidditatem habet. Quare sumitur substantia in praesenti pro ente per se, id est quod opponitur accidenti in h@renti, seu existenti in alio. Haec autem proprietas existendi per se intelligitur, vel secundum oonsiderationem absolutam et in ordine ad se, et sic dicitur subsistens, quasi non indigens alio ut sustentetur, sed in se sistens; vel di-
citur secundum habitudinem ad alia, quatenus illa sustentat in esse, et sic dicitur non solum subsistens, sed etiam substans: sicut enim aliud est lucere, aliud illuminare, licet hoc secundum ex primo oriatur, ita esse in se sine indigentia sustentationis ab alio est diversa consideratio ab eo quod est alia sustentare, et illis dare esse.
Et hoc modo explicavit D. Thomas rationem hujus primi praedicamenti, in i, distinet. xxm, quaest. i, artic. i, dum inquit: «Quod esse dicit id quod est commune omnibus generibus, sed subsistere et substare, id quod est proprium primo ptaedicamento, secundum duo quae sibi conveniunt, quod scilicet sit ens in se completum, et iterum quod omnibus aliis substernatur, scilicet accidentibus, qu@ a substantia esse habent. » Ita D. Thomas. Ubi manifeste explicat quod constitutio substanti@, ut est primum pr@dicamentum, sumitur per ordinem ad istos duos actus, qui sunt subsistere et substare: et subsistere dicitur in ordine ad se, et per ordinem ad proprium esse; substare per ordinem ad ea qu@ sustentat, sicut sunt accidentia. Et potest ly esse per se summi positive, vel negative. Positive pro illa perfectione essendi, qu@ excludit dependentiam ab alio; negative pro ipsa negatione dependenti@ et communicationis ad aliud. Potest etiam ly per se dici multipliciter, ut in tertia conclusione dicemus. Et ita explicare oportet quomodo sumatur ly per se in constitutione substanti@, et ad quam proprietatem prius se habeat, ad subsistere vel substare.
Dico ergo primo: Definitio, vel descriptio substanti@, ut est primum pr@dicamentum (proprie enim non definitur, cum sit supremum genus quod non constat ex genere et differentia), est ens per se existens.—Ita