Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 447
D. Thoraas, Opusc. xlviii, de Praedicam., c. ii. Idem explicat in iv, dist. xii, q. i, art. i, q. i, ad 2, ubi docet definitionem hanc sic esse intelligendam : « quod substantia est res, cui debetur esse per se, seu existere per se, sicut accidens est ens, cui debetur esse in alio; quia esse actu per se, vel in alio, non est ipsa quidditas substantiae, vel accidentis, quia esse, seu existere, in nulla quidditate creata est intrinsecum praedicatum » ; et quantitas in Eucharistia est verum accidens, et non existit in alio actu, sed solum aptitudine. Et magis definitur substantia per ordinem ad existere per se, seu subsistere, quam per ordinem ad substare, quia prius ei convenit subsistere, quod est in ordine ad se, quam substare, quod est in ordine ad sustentanda alia.
Dico secundo : Perseitas substantiae non consistit in sola negatione, sed in ratione positiva. — Ratio est manifestissima, quia esse per se est nobilius quam esse in alio, et perfectius. Sed esse in alio est positivus modus essendi, scilicet per inhaerentiam et unionem ad aliud. Ergo esse per se non est pura negatio, sed aliquid positivum ; sola enim negatio et exclusio alicujus rei positive non constituit aliquid perfectius, sicut negatio bruti sola non constituit perfectionem hominis. Denique negatio ista fundari debet in aliquo positivo, alias esset purum nihil, et non constitueret positivum ens, quale est substantia; sed non fundatur in ipso ente in communi, sic enim omni enti conveniret; ergo in aliquo determinato ab accidenti distincto, et hoc est substantia.
Et quando dicit D. Thomas, i Contra Gent., cap. xxv, quod lyper se non videtur importare nisi negationem tantum, quae non potest naturam, vel rationem generis constituere, ex quo aliqui sumpserunt oo-
casionem imponendi D. Thomae quod senserit perseitatem in substantia solam negationem dicere, quod tamen S. Doctor non affirmat, sed solum quod illa particula per se non constituit genus : quomodo autem substantia constituatur per rationem essendi per se statim explicat D. Thomas, his verbis : « Oportet igitur quod ratio substantiae intelligatur hoc modo, quod substantia sit res, cui convenit esse non in subjecto, nomen autem rei a quidditate imponitur, sicut nomen entis ab esse; et sic in ratione substantiae intelligitur quod habeat quidditatem, cui conveniat esse non in alio.» Aliud est ergo quid importet lyper se ex impositione suae significationis ; aliud quid importet, ut explicat constitutivum quidditatis substantiae. Primo modo non requirit amplius quam significare negationem in alio. Secundo vero modo positivam rationem essendi dicit, cum tanta perfectione, quod habeat negationem essendi in alio.
Dico tertio : Lyper se potest opponi enti per accidens, enti in alio inhaerenti quod est accidens, enti in alio existenti ut pars in toto, enti in alio existenti non incommunicabiliter, nec cum ultima terminatione, sicut humanitas integra est in supposito. — Primo modo esse per se non pertinet solum ad hoc praedicamentum substantiae, sed ad quodcumque ens, quod non est ens per accidens; nam etiam quantitas hoc modo est ens per se. Secundo modo pertinet ad substantiam, tam completam, quam incompletam, ut advertit D. Thomas, Opusc. xjlii, c. x; et Opusc. xlviii, tract. de substantia, cap. ii; nam etiam pars substantiae non est accidens. Tertio modo pertinet ad substantiam praedicamentalem, quae dicit totam quidditatem et naturam completam in ratione naturae, licet non in suppo-