Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 464
ante consecrationem autem erant etiam in eodem loco: ergo non indigent supernaturali miraculo ut sint penetratae. Si secundum: ergo quantitas talium accidentium naturaliter non resistit penetrationi, sed eam admittit; et sic erit quantitas alterius rationis ab illa, de qua loquimur in praesenti, et quam ipsa experientia videmus penetrationi resistere. Et hanc dicimus esse distinctam a re quanta.
Ex quo etiam manet impugnata recentiorquaedam opinio, quod quantitas est modus, et non accidens reale rei quantee. Modus enim non est separabilis a re cujus est modus. Quantitas autem in Eucharistia separatur a substantia. Unde concedit haec opinio quod quantitas substantiae cum ipsa evanescit; sed dicit manere aliam quantitatem dimensivam; quae quantitas si est modus alicujus accidentis ibi permanentis, tot erunt quantitates modales, quot accidentia, et sic inciditur in sententiam impugnatam. Si autem non est modus, sed realitas, habemus intentum, quod quantitas est res, et non modus, et tunc debet explicare ista sententia cujus sit illa quantitas dimensiva.
Ad fundamentum vero oppositum respondebimus explicando sententiam D. Thomse, quod quantitas dicitur preebere partes integrales substantiae, non constituendo illas, sed ordinando inter se. Et haec ordinatio accidentalis est.
His suppositis, varia et multiplex est sententia auctorum in assignanda ratione formali constitutiva quantitatis, quam plerique venantur ex affectibus, qui a quantitate inducuntur, et aliqui sunt separabiles ab ipsa, alii non. Cum enim communiter omnes intelligant effectum proprium quantitatis esse extensionem partium, ex qua extensione dimanant plures affectiones, sicut ra-
tio mensurae, ratio divisibilitatis, ratio impenetrabilitatis et repletionis loci, quidam assignaverunt extensionem quantitativam, distinguendo illam ab extensione partium substantiali in ratione mensurae, quia haec communis est quantitati continuae et discretae, et secundum hanc rationem mensurae quantitatem in praedicamentis explicasse Aristotelem docet S. Thomas, v Met., lect. xv. Alii constituunt essentiam quantitatis in ipsa divisibilitate; quidam in divisibilitate radicali, alii in formali et proxima. Alii constituerunt essentiam quantitatis in extensione repletiva spatii; non quidem quantum ad actualem repletionem, ut Nominales quidam senserunt, sed in aptitudinali, seu radicali; est enim quantitas forma postulans istam repletionem. Ut autem ista ratio comprehendat omnem quantitatem, tam continuam, quam discretam, et successivam, distinguunt triplex spatium, loci, durationis et discretionis; et secundum spatium loci fit extensio quantitatis continuae, quae commensuratur diversis partibus loci; secundum spatium durationis fit extensio quantitatis successivae correspondens diversis partibus temporis, vel motus; secundum spatium discretionis fit extensio quantitatis discretae correspondens diversis partibus numeri. Alii assignant essentiam quantitatis in extensione partium, quatenus apta est ad resistendum penetrationi, et ad replendum locum, quantum est ex natura sua, licet actualis repletio et commensuratio separari possit a quantitate. De quibus sententiis vide Curs. Carm., hic disp. xiii, queset. ii; et hi.; Merin., disp. de quantit., q. I et ix.; M. Gaber., hic disp. n, dub. ii; Suar., disp. xl Metaph., sect. iv. Denique alii constituunt essentiam quantitatis in extensione partium, non in ordine ad