Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 463

rum. Corruptibile, in vivens et non vivens. Non vivens, in elementale et mixtum, quorum quodlibet varias species habet. Vivens, in animatum, seu sensibile et inanimatum, ut planta. Planta, in varias species arborum et herbarum. Animal, in rationale et irrationale. Irrationale, in varias species brutorum. Rationale, in individua, ut Petrus et Paulus.

QUESTIO XVI.

DE QUANTITATE.

ARTICULUS I.

Qux sit propria et formalis ratio quantitatis.

Delinitionem quantitatis non tradit Aristoteles in hoc tractatu prædicamentorum, sed absolute inchoavit a divisione quantitatis in continuam et discretam. Definivit autem quantitatem in v Metaphys., text. xvm: Quantum est, quod est divisibile in ea, qux insunt, quorum utrumque, aut singulum, unum aliquid, et hoc aliquid natum est esse. Cujus definitionis explicationem tradit ibi D. Thomas, lect. xv. Et tota explicatio reducitur ad hoc, quod definit Aristoteles quantum per divisibile, non in partes physicas, id est materiam et formam, nec in partes potentiales, sicut anima dividitur in intellectivum et sensitivum, nec in subjectivas, sicut universale dividitur in inferiora; sed in partes integrales et quantitativas, qu ita sunt oomposit , ut facta divisione maneat unaquaque aliquid unum; sicut patet, cum aqua dividitur in varias partes. In has partes integrales divisibilis est res quanta.

Et quia non potest explicari quid-

ditas alicujus rei, nisi prius intelligatur segregatio illius a reliquis generalibus, oportet supponere quantitatem esse accidens reale, distinctum a substantia et reliquis accidentibus, ut solum differentialem ejus rationem et propriam inquiramus. Negaverunt hoc aliqui Nominales, qui cum ex una parte sentirent sine quantitate nullas dari partes, nec divisibilitatem, ex alia vero parte cujuscumque rei entitatem nihil aliud quam partes suas existimarent, dixerunt quantitatem non distingui realiter a re habente partes, sive substantia sit, sive accidens.

Caeterum oppositum hujus manifestavit nobis sacrosanctum Eucharistias mysterium, in quo manet quantitas, quæ antea erat panis, ut oculis videmus, et non manet substantia panis, ut fides docet: distinguitur ergo et separatur quantitas are quanta. Respondent Nominales quantitatem substantiæ non manere, cum ipsa enim evanuit; sed manere quantitatem qualitatum caeterorumque accidentium extensorum. Sed contra est, quia ibi sunt plura accidentia. Vel ergo unumquodque habet suam quantitatem distinctam, vel datur aliqua communis omnibus. Si datur aliqua communis omnibus, illa distinguitur ab unoquoque accidente, cum sit communis pluribus jet distinguitur etiam a substantia, quæ ibi non est: ergo distinguitur quantitas a re quanta. Si dicatur primum: ergo illæ quantitates penetrantur, cum omnia illa accidentia sint in eodem loco, et sic vel penetrantur supernaturaliter et per miraculum, vel naturaliter et secundum se. Primum dici non potest, quia eamdem habent quantitatem illa accidentia post consecrationem atque antea, quia habent eamdem entitatem, et ab entitate non distinguitur quantitas;