Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 466

bium, an sit effectus formalis quantitatis.

Resolutio. Sit unica conclusio: In sententia S. Thomae propria et formalis ratio quantitatis est extensio partium in ordine ad totum, quod est reddere partes formaliter integrantes. Unde remota quantitate, substantia non habet partes integrales formaliter in ratione partis ordinatas et distinctas. — Antequam probetur conclusio, adverto illum terminum partes distincta?, scu distinctio partium, dupliciter posse considerari: Uno modo secundum quod ly distinctio opponitur unitati omnino simplici; alio modo ut opponitur confusioni : per distinctionem enim et potest tolli unitas, quando fit multiplicitas, et potest tolli confusio, quando fit ordo; nam ea dicuntur confusa, quae sunt sine ordine, distincta autem, quae ordinate et debite collocata. Quod ergo asserimus, est quod quantitas formaliter ut quantitas est non constituit partes substantiae, quantum ad earum entitatem et intrinsecam rationem, sed quantum ad ordinationem, quae confusionem tollit; et haec ratio ordinationis est formalitas accidentalis partium, quae constituuntur a quantitate in ratione ordinati et distincti.

Quod ergo sit expressa sententia D. Thomaj, probatur. In primis, Opusc. xlii, cap. xvi, inquit: « Quod pars et pars in aliquo est per quantitatem, quae est accidens primum corporis, cum sit ejus mensura. » Item in Opusc. xlviii, tract. de quantitate, cap. iv, inquit: « Quod positio uno modo dicitur ordo partium in loco, et sic est unum de praedicamentis, quod dicitur situs; alio modo positio est ordo partium in toto, et sic positio est differentia quantitatis. » Et idem docet ibidem agendo de praedicamento situs, cap. i; et in jv Physic., lect. vn. Sentit ergo D.

Thomas quod ordo, seu extensio partium in toto est propria et differentialis ratio quantitatis. Et eodem modo loquitur in iv, dist. x, quaest. i art. m, quaestiunc. in, ad 2, ubi inquit: « Quamvis non sit accipere ordinem partium corporis Christi secundum comparationem ad partes hostia?; tamen est accipere ordinem ipsarum partium ad invicem in corpore Christi, secundum propriam quantitatem. » Sentit ergo Divus Thomas, quod ordo partium in toto ad ipsam quantitatem pertinet.

Quod autem remota quantitate substantia maneat indivisibilis, et sic quantitas primo et per se ordinet partes in illa, probatur ex ipso Divo Thoma. Nam in Opuscul. 1xx, quaest. v, art. hi ad 3, inquit: « Materia dividi non potest, nisi ex preesupposita quantitate, qua remota, substantia omnis indivisibilis remanet, et sic prima ratio diversificandi ea quae sunt unius speciei est penes quantitatem; quae quidem quantitati competit in quantum in sua ratione situm quasi differentiam constitutivam habet, quod nihil est aliud, quam ordo partium. » Ubi D. Thomas non sumit situm formaliter, sed pro radice; alioquin quomodo poterat ignorare quod est praedicamentum distinctum a quantitate, et non ejus differentia constitutiva? Item in Quodlib. ix, art. vi, inquit: « Quod diversitas partium non potest intelligi in materia non intellecta divisione, nec divisio non intellecta dimensione, quia substracta quantitate, substantia remanet indivisibilis, ut dicitur in i Physioor., tex. xvii. » Et idem dicit i part., queest. 1, art ii, in corp.; etiv Contra Gent., cap. 1xv, scilicet : « Quod remota quantitate, hominis substantia est indivisibilis. » Et addit: « Quod hoc habet proprium quantitas inter reliqua accidentia, quod ipsa secundum se individuatur, quod ideo est, quia