Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 467

positio, quee est ordo partium in toto, in ejus ratione includitur; est enim quantitas positionem habens.» Ecce quam manisfeste, et quam constanter Divus Thomas utrumque docet: et quod quantitas praebet ordinem et rationem partium in toto, et quod ipsa remota, substantia remanet indivisibilis. Imo etiam remota comparatione quantitatis in ordine ad locum, ut in corpore Christi, adhuc remanet divisibilis et extensa in ordine ad totum ratione quantitatis; ergo sentit quod remota quantitate, neque quoad locum, neque quoad totum substantia remanet divisibilis, quod est non habere partes formaliter in ratione partium.

Fundamentum autem hujus sententiee licet pluribus rationibus stabiliri soleat, quibus intenditur destrui illa extensio entitativa partium integralium ante quantitatem, major tamen efficacia rationum ad duo principia principaliter reducitur. Primum non possumus explicare in praesenti, sed supponendum est, et in libris de generatione late tractandum: scilicet quod individuatio rerum corporearum sumitur a materia signata quantitate; a materia quidem, ut a principio substantiali, quae non formaliter, sed radicaliter individuat; unde non est ipsa individuatio, sed principium individuationis; a quantitate autem, ut a conditione requisita, non ut a principio per se substantialis individuationis. Quee doctrina invenitur expresse in Divo Thoma, Opusc. 1xx, quaest. iv, art. ii, et pluribus aliis locis. Ex hoc autem principio necessario deducitur quod si quantitas est designativa materiee, quantum ad individuationem, seu distinctionem individuorum, etiam erit quantum ad distinctionem partium, quia sola divisione actuali partes signatae et extensae fiunt plura individua. Et ita ad idem principium pertinet signatio

distincta partium et individuorum. Unde et quantum dicitur a Philosopho «divisibile in ea, quorum unum quodque unum aliquid, et hoc aliquid natum est esse», id est quod ita est designatum, quod sola actuali divisione fit hoc, vel illud individuum.

Secundum principium in praesenti explicandum sumitur ex propria ratione partium integralium, quae ut sint extensae, sine confusione, et ordinatae, non sufficit sola substantia, sed requiritur aliquod accidens. Et probatur: Quia extensio partium in toto non est quaecumque unio earum inter se, sed unio penes extremitates tantum; ita quod non uniatur una pars alteri se tota, ita ut in illa penetretur et imbibatur, sicut unio formae cum materia, quae pure substantialis est. Nam si una pars unitur cum alia in ipso toto penetrative, et secundum omnem sui partem, non unitur extensive, hoc est una extra aliam. Requiritur ergo ad unionem extensivam in toto, quod partes uniantur secundum extremitatem et non se totis, quia hoc ipso penetrative unientur, sicut materia et forma; est autem distinctus modus unionis in partibus integralibus, atque in materia et forma. Inquiro ergo unde provenit quod substantia unius partis, v. g. manus, impediatur secundum omnem partem sui uniri brachio, et solum penes extremitates uniri illi, et continuari? Hoc enim ex vi ipsius substantia} provenire non potest, cum substantia ex se non habeat partes cum extremitatibus, quia extremitates non habentur nisi per indivisibilia: substantia autem indivisibilia non habet cx se, v. gr., lineam, superficiem, et puncta, quia hsec sunt species propria} quantitatis.

Si autem dicatur substantiam etiam habere sua indivisibilia substantialia, correspondentia indivisi-