Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 472

possunt ab accidentibus, saltem ut a conditionibus sine quibus status ille non est, sicut status individuationis dependet a collectione proprietatum, quam conveniunt uni individuo potius quam alteri, et a designatione materie quee fit per quantitatem. Kt similiter distinctio partium integralium, quia non fit sine ordine tollente confusionem illarum, ideo dependet a quantitate, ratione cujus vocantur iljae partes materiales accidentales a D. Thoma, Opusc. 1xx citato. Et ad locum ex v Met., resp.: Quod substantia habet proprias partes radicaliter ex se, formaliter et ordinate ex quantitate. Et iterum habet proprias partes physicas, materiam scilicet et formam, non vero extensas et integrales.

Ad secundam confirm. respond.: Quod licet quantitas manus non recipiatur in pede, non tamen sequitur quod ante quantitatem sit alia pars manus et pes formaliter, sed solum sit aliquid capax et receptivum quantitatis manus et quantitatis pedis, quod est radicaliter et in capacitate antecedere illas partes, et ut ordinabiles non ut ordinatas. Et sic recipitur diversa quantitas in diversis partibus, non quas supponit diversas, sed quas facit. Sicut in opinione distinguente existentiam ab essentia, et materiam ponente inseparabilem ab omni forma, existentia recipitur in subjecto existente, et forma in materia existente, non per existentiam quam supponat, sed quam praebeat, sed solum capacitatem ad existendum supponit. Similiter ad id quod additur quod entitas manus non est tota substantia, semota quantitate : Dicimus quod non est tota adaequate ; non tamen sequitur quod sit pars formaliter, sed solum radicaliter; quia non est capax ejusdem quantitatis et ordinationis, quae est in toto, ox se tamen non habet aliam ordinationem et distinctionem partis in actu. Nec tamen sequitur quod illa entitas redditur spiritualis, quia manet cum capacitate quantitatis, quam non habet spiritus; habet tamen modum quemdam spiritualitatis, sicut corpus Christi in Sacramento.

Ultimo arguitur: Substantia acquirit partes non simul, sed successive, ita ut producendo unam, non eadem quae antea erat producatur, sed distincta; neque producitur solum nova quantitas, sed nova substantia, quia producitur per nutritionem, quae est actio distincta ab augmentatione; augmentatio autem formaliter versatur circa majorem quantitatem : ergo si ab illa distinguitur nutritio, seu aggeneratio, quia versatur circa substantiam, oportet quod habeat distinctum terminum formalem in ratione substantiae; sed non terminatur ad totam substantiam, quia hoc pertinet ad ipsam generationem, ergo ad partem, et sic ante quantitatem datur pars in substantia. Confirmatur: Quia partes substantiae uniuntur substantialiter; ergo secundum substantiam datur diversitas et non solum secundum quantitatem, unio enim inter extrema diversa est. Et similiter ablata quantitate, si partes confunduntur, oportet quod diverso modo uniantur quam ante sub quantitate. Cur ergo non poterit Deus impedire illam novam unionem ; et sic manebunt non confusae sine quantitate? Denique non repugnat in Eucharistia, consecrata medietate hostiae* aliam medietatem manere non consecratam, et tunc non distinguitur a medietate consumpta penes quantitatem, quia quantitas illius medietatis ibi manet: ergo sine quantitate distinguitur, et consequenter posset sic conservari a Deo una et altera medietas sine quantitate.