Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 471

illas habere, quia non habet illas distinctas et plurificatas extensione, scilicet unam extra aliam, sed ad modum unius per confusionem redactas intra se, et non solum in ordine ad locum; atque ita manet entitas ordinata ad extensionem partium, non ipsa partium extensione ordinata.

Secundo arguitur : Quando substantia est sub quantitate, habet partes distinctas non solum accidentaliter, sed etiam substantialiter: ergo etiam remota quantitate substantialis illa distinctio manere potest. Antecedens prob.: Quia modo distinctio manus a brachio non fit per solam quantitatem ; si enim per solam quantitatem different non essent dufie partes substantiae ; sicut corpus Ghristi positum sub Sacramento, et in coelo non sunt duo corpora, licet accidentibus loci varientur : ergo similiter si illae partes differunt substantialiter non distinguuntur per solam quantitatem. Et confirm. : Quia unitas, vel divisio sequitur esse rei; sed quaelibet pars substantialis habet esse substantiae non a quantitate, sed a se : ergo neque unitatem et distinctionem substantialem habebit a quantitate, sed a se. Maj. constat. Quia unitas est passio entis, et plures unitates plurium entium : ergo unitas, vel distinctio substantialis est passio substantiae, et sic non pendet a quantitate. Unde S. Thomas, v Metaph., lect. xv, dicit quod sola quantitas habet divisionem in partes proprias post substantiam ; ergo supponit D. Thomas substantiam habere proprias partes.

Confirm. secundo : Quia quantitas manus non est in pede, vel e contra : ergo quantitas unius partis non recipitur in alia : ergo supponitur alia et alia ratio partis ante quantitatem ; siquidem quantitas quae recipitur in una non recipitur in alia. Et rursus, sublata quantitate, manet in illa substantia entitas manus, et entitas pedis, et reliquarum partium; sed entitas manus non est tota entitas illius substantiae : ergo est pars. Nec potest dici quod reducitur ad indivisibilem entitatem, sicut substantia spiritualis, quia in entitate spirituali non est entitas manus et pedis; sicut est in substantia corporea, remota quantitate.

Respond. ad principale argumentum : Quod substantia sub quantitate habet partes duplici modo distinctas; scilicet substantialiter, et accidentaliter; sed substantialis distinctio non est in actum reducibilis, nisi dependenter a quantitate, ut a conditione, sine qua illa distinctio substantiae non exibit in actum. Sicut substantia non exit in actum influendi et operandi nisi posita qualitate tanquam instrumento quo operatur, et remota qualitate solum manet radicaliter operans : ita sine quantitate remanet confusio et indistinctio, qua posita, substantia non potest prodire in actum distinctionis substantialis secundum extensionem partium, que tollat istam confusionem, sed totum radicaliter manet distinguibile mediante quantitate. Itaque a substantia venit ratio constituendi partes, a quantitate ratio ordinandi et tollendi confusionem per extensionem, et ipsa distinctio substantialis ab ista ordinatione, ut a conditione requisita dependet.

Ad primam confirm. resp.: Quod unitas, vel divisio sequitur entitatem, sed non semper absolute, sed dependenter ab aliquo extrinseco, sine quo distinctio non sequitur in actu, sed manet in potentia. Itaque unitas sequitur ens non praescindendo a statu, quia aliquando unitas statum involvit, v. g. unitas individuationis, unitas universalitatis, unitas ordinis etc. Status autem isti dependere