Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 474
ri numerati. Numerans dicitur ille qui est ratio numerandi in intellectu, ut duo, tria, quatuor etc., quae sunt rationes, quibus omnem mateteriam numeramus. Numerus vero numeratus sunt res ipsae, seu materia, quae numerationi isti subjicitur. Et potest iste numerus numeratus sumi et generaliter pro omni multitudine, quomodocumque numerabili ab intellectu, etiam quae in rebus spiritualibus invenitur, et specialiter pro multitudine quantitativa, quae ratione quantitatis specialem rationem mensurae habet in numerando, ratione cujus aliquando ipsa discretio quantitatis, respective ad substantiam quae illi subjicitur, dicitur numerus numerans, id est praebens rationem, qua numerabilis est quantitative, ut sumitur ex Divo Thoma, Opusculo xlviii, tractatu de quantitate, cap. vi.
Est ergo difficultas in duobus explicandis. Primum: An ista ratio numeri in quantitate discreta sit aliquid unum perse, ita ut sufficiat ad constituendam veram speciem quantitatis. Secundum: A qua forma sumat numerus unitatem, supposito quod habet partes separatas et divisas realiter.
Est ergo multorum sententia, qui attendentes ad multitudinem ex qua constat numerus, dixerunt illum non esse ens per se, sed per accidens, et consequenter excludendum esse a speciebus per se quantitatis. Ita videri potest apud Fons., v Metaph., cap. vii, quaest. v, sect. n; Suarez, disp. xii Metaph. sect. i; Vazq., ip., disput. xxvi, cap. m; Gonimb., hic quaest. n, art. i. Alii vero ex opposito affirmant numerum esse per se unum unitate quantitatis discretae, licet non sit unum in genere quantitatis continuae. Hanc communiter sequitur utraque schola D. Thomae et Scoti, sed in ejus unitate explicanda non omnes con-
veniunt. Nam quidam dicunt numerum esse unum unitate ordinis, quod habet fundamentum in D. Thoma, vu Metaph., lect. ultim., super text. ix, ubi dicit syllabam et numerum sortiri speciem ab ordine. Sed haec unitas, si praecise accipiatur, magis videtur relativa, quam quantitativa. Alii dicunt quod ultima unitas dat formam et unitatem numero, quod expresse dicit D. Thomas, viii Metaph., lect. iii; et intelligi debet de ultima unitate cum ordine ad alias. Habet tamen difficultatem, quia ultima unitas in multitudine non est determinata pro ista unitate potius quam pro alia, et sic nunquam manebit determinate unum a parte rei. Alii dicunt ipsam discretionem esse formalem rationem numeri; unitates vero, quee multitudinem componunt esse subjectum et materiam hujus discretionis. Ita communiter discipuli Scoti, ut videri potest apud P. Merin., hic super cap. de quantitate, quibus favere videtur D. Thomas, Opusc. xlviii, tract. de praedicamento quantit., cap. i. Sed tamen non apparet quomodo discretio sit una forma simpliciter de genere quantitatis et non relationis, et habeat pro subjecto, cui realiter insit, res itadiversas et realiter separatas; imo non videtur aliud discretio, quam divisio, quee non est forma onstituens numerum in ratione unius speciei, sed solum in ratione multitudinis et separationis quantitatis continuae; multitudo autem, ut multitudo, non est species quantitatis. Alii denique omnem numerum dicunt esse pluralitatem, seu multitudinem non ordinatam ad componendum aliquod unum principium operationum; esse tamen numerum speciem quantitatis in quantum habet rationem mensurae; caeterum non habere unitatem nisi ab intellectu nostro, realiter autem solum