Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 475
habere mensurabilitatem, quae est numerositas partium. Ita Torrejon, hic disp. ni, quaest. y. Sed hoc est simpliciter excludere numerum a praedicamento quantitatis, quia nec unitas ejus est realis, nec ratio mensurae communis omni multitudini spirituali et corporali quantitativa est; unitas autem numeri non sumitur ex ordine ad aliquam operationem, sicut nec quantitas continua, quia operativa non est.
Ut ergo quod in hac parte probabilius est, et conformius menti S. Doctoris explicemus, duplici conclusione respondeo.
Prima conclusio. Numerus, qui componitur ex unitatibus quantitativis, est vera et propria species quantitatis. — Haec conclusio non potest negari in doctrina Aristotelis, quia non solum hic in Praedicamentis, sed etiam in v Metaph., ubi solum numeravit species quantitatis perse, et exclusit species quantitatis per accidens, numerum posuit inter quantitates per se. Nec potest explicari Aristoteles, ut aliqui dicunt, quod posuit numerum inter species quantitatis, nou quia habet veram unitatem, sed quia habet suum modum extensionis, seu multiplicationis, et communiter concipitur per modum unius habentis suam definitionem et proprietates, quod satis est ut in praedicamento collocetur, neque enim omnia quae in praedicamento ponuntur habent propriam et per se unitatem. Sed haec solutio devorat totum inconveniens, destruitque rationem ordinis praedicamentalis. Si enim non habet veram unitatem, sed est ens per accidens, ergo a praedicamento excluditur, quia non habet definitionem per se, siquidem non habet quidditatem per se unam, et consequenter neque habet unum genus et unam differentiam tantum, atque adeo neque ponitur in uno praedicamento.
to, quia praedicamentum est ordinartio generum et specierum pier suas differentias. Si ergo Aristoteles exclusit ens per accidens a definitione, ut patet in vii Metaph., quomodo numerum, qui est ens per accidens, per se poneret in praedicamento, tanquam constans genere et differentia, quod est definitio? Quare de mente Philosophi nullatenus dubitari potest.
De mente S. Thomae multo minus potest osse difficultas. Nam quod numerus quantitativus sit ens per se, et ponatur in praedicamento quantitatis manifeste affirmat pluribus in locis; ut patet in v Metaph., lect. xv; et iv Metaph., lect. 11; et in i, dist. xxrv, quaest. i, art. m; et quaest. ix de Potent, art. vii; et i p., q. ii, art. i, ad 1; et Quodlib. x, art. i. Nec oportet verba ejus sigillatim referre, cum ubique dicat numerum esse speciem quantitatis, et esse unum per se. Unde qui voluit explicare D. Thomam, quando dicit ultimam unitatem constituere speciem numeri, quod loquitur metaphorice, vel non legerunt, vel explicare noluerunt D. Thomam in aliis multis locis, ubi absolute docet numerum esse aliquid unum per se, et in praedicamento quantitatis poni. Inde enim intelligimus quod, quando dicit ultimam unitatem dare speciem numero, loquitur de specie per se una et vera, non metaphorica. Unde in vii Metaph., lect. xm, circa finem inquit: « Quod duaitas non est duae unitates, sed aliquid ex duabus unitatibus compositum; aliter numerus non esset ens per se et vere, sed per accidens; sicut quae coacervantur. » Ubi manifeste D. Thomas excludit metaphoricam compositionem, et unitatem per accidens, quae est tota ratio excludendi numerum a praedicamento quantitatis. Et idem videri potest viii Metaph., lect. m;