Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 476

et vii Metaph., lect. ultima, super text. 1x.

Fundamentum hujus conclusionis duplex traditur a. D. Thoma, Quodlib. x citat.: alterum a priori, alterum a posteriori. A priori quidem, quia numerus dicit veram extensionem, et rationem mensurae ortam ex divisione continui, quam non dicit sola multitudo confuse accepta per modum acervi, vel cumuli. Quae ratio sic explicanda est : Quia numerus fundatus in quantitate divisa habet veram et propriam mensurationem per modum extensionis et multiplicationis, qua exhaurire et adaequare potest ipsas partes, et extensionem continui. Et hanc rationem mensurationis et extensionis non habet tanquam quantitas per accidens, sicut tempus et motus, quae ratione continui extenduntur : numerus autem suam propriam mensurationem discretam non habet ratione quantitatis continuae, cum potius dividat et solvat continuitatem ejus; ergo Illa ratio mensurae et extensionis, quam habet, non est quantitas per accidens, id est per aliud, sed distincta a modo mensurandi continui. Quod vero mensura numeri sit mensura in genere quantitatis et extensionis, ex eo constat, quia numerus habet mensurare secundum proprietates quantitatis; sicut per rationem aequalis et inaequalis, paris et imparis, secundum accretionem ot augmentum : ergo illa mensura est quantitativa. Unde D. Thomas, in i ad Anibaldum, dist. xxiv, quaest. i, art. i, ad 3, inquit : « Quod numerus simpliciter est, cujus numerata faciunt aliquam aggregationem. » Et hoc constat, quia numerando et adjiciendo unitates facimus aggregationem et incrementum modo ordinato, id est cum mensura prioris et posterioris : ergo datur extensio, id est multiplicatio aggregata cum

ordine partium, et solum est differentia a oontinua quantitate, quod in ea partes sunt unitae, hic separatae. Et ad hoc pertinet communis doctrina sancti Thomee, quod unitas, quae est principium numeri, addit supra rationem unitatis, quae est passio entis, rationem mensurationis, ut patet in iv Metaph., lect. ii; et v Metaph., lect. vm; et ip., quaest. xi, art. i. Cum autem numerus ex unitatibus constituatur, si constat ex illis, ut dicunt, principium mensurationis, numerus specialem mensurationem et extensionem inducit.

Dices : Totum hoc reperitur in multitudine spirituali; nam ibi una unitas addita alteri facit plus, quod est facere aggregationem; et similiter datur ibi par et impar, nam tres angeli sunt impares, et quatuor pares : ergo idem habet ille numerus, quod quantitativus. Respond.: Deesse ibi extensionem et aggregationem ortam ex divisione continui, sed solum ex affirmatione et negatione entis, ut bene notat sanctus Thomas, in i, dist. xxiv, quaest. i, art. iii. Unde non datur ibi aggregatio et divisio commensurabilis quantitati continuae, et consequenter ejusdem generis cum illa; hoc enim habet ratio numeri quantitativa quod, cum causetur ex divisione continui, habet per ipsam rationem numeri partes quantitatis continuae mensurare et exhaurire. Et fortasse propter hoc dixit Commentator, x Metaph., text. ii, quod ratio quantitatis, seu mensurae per prius inest quantitati discretae, quia scilicet ipsum continuum per numerationem partium mensuramus, nec aliqua est notior mensura quam per numerationem. Quod ipsum expresse docet D. Thomas, Opusc. xxxvi, cap. i, dicens*; « Quod ratio mensurae prius invenitur in quantitate discreta. » Quare numerus, qui