Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 478

merorum, prout sunt in lineis, vel superficiebus, vel aliqua alia quantitate continua.

Dico secundo : Id quo numerus redditur unus per se, non est ipsa multitudo unitatum, vel earum aggregatio, aut discretio; totum enim hoc materialiter se habet in numero, et est ens per accidens; sed ultima unitas est id, a quo sumitur ratio unitatis per se in numero, quatenus sub illa ordinantur plures unitates. — Quare forma quantitatis discretae non informat omnes partes, sicut quantitas continua, sed ordinat, nec aliter possunt extendi istae partes discretae, quam secundum ordinationem sub ultima unitate. Et habet se unitas numeri, sicut unitas loci; sicut enim plures superficies transeunt in una distantia, et cum superficiebus plures relationes ad polos mundi, manet tamen idem locus formaliter respectu hujus termini fixi quem respicit, licet materialiter sint plura, ut in iv Phys., dicetur; sic in numero datur ratio ultimae unitatis caeteras terminantis; quod vero ista, vel illa unitas designate exerceat officium ultimae, materialiter et per accidens se habet.

Haec conclusio deducitur ex D. Thoma. Nam in primis, vn Metaph., lect. xm, circa finem, sic inquit : « Dualitas non sunt duae unitates, sed aliquid ex unitatibus compositum, aliter numerus non esset unum per se et vere, sed per accidens, sicut ea quae coacervantur. » Ubi manifeste distinguit multitudinem unitatum, quae utique ad coacervationem pertinet, a ratione numeri, quae est per se una. Et ad hoc etiam pertinet illa satis trita auctoritas ex Philos., v Metaph., text. xix, lect. xvii, apud D. Thomam : « Quod sex non sunt bis tria, sed semel sex. » Non ergo numerus in sola divisione continui consistit, sed aliquam uni-

tatem per se requirit ex tali divisione et multitudine resultantem. Praeterea notanda est S. Thomae resolutio, viii Metaph., lect. ni, ubi de forma constituente specificam unitatem numeri sic loquitur : « Est unum per se numerus, in quantum ultima unitas dat numero speciem et unitatem, sicut etiam in rebus compositis ex materia et forma, per formam est aliquid unum, et unitatem et speciem sortitur. Et sic loquentes de unitate numeri, ac si numerus non esset unum per seipsum, non possunt dicere quo est unus, si est unus. Cum enim componatur ex multis unitatibus, aut non est unus simpliciter, sed unitates aggregantur in eo per modum coacervationis, quae non facit simpliciter unum, et per consequens neque in aliqua specie constituunt, et sic numerus non est aliqua species entis; aut si numerus est unus simpliciter, et non per seipsum, dicendum est quid faciat eum unum ex multis unitatibus, quod non est assignare. » Ecce quomodo D. Thomas manifeste docet ultimam unitatem dare per se speciem numero; quod si illa non dat, non inveniri aliquid ex multis unitatibus formatum, vel resultans, quod det speciem numero. Igitur ex parte multitudinis, seu discretionis, aut divisionis quantitatis, non est dare aliquid quod speciem per se constituat determinati numeri, nisi ultima unitas, quatenus reliquas supponit et subordinat sibi.

Quod autem hoc sufficiat, ut numerus sit unum simpliciter, et non ens per accidens, sumitur ex doctrina S. Thomee, vil Met., lect. ult., super textum 1x, ubi reddit rationem distinguendi inter compositionem ex multis, quae facit unum simpliciter, et quae facit unum secundum quid : « Hujus, inquit, diversitatis ratio est, quia composi-