Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 479
tum quandoque sortitur speciem ab aliquo uno, quod est vel forma, ut patet in corpore mixto, vel compositio, ut patet in domo, vel ordo, ut patet in syllaba et numero, et tunc oportet quod totum compositum sit unum simpliciter. Quandoque vero compositum speciem sortitur ab ipsa multitudine partium collectarum, ut patet in acervo, et populo, et aliis hujusmodi. Et in talibus totum compositum non est unum simpliciter, sed solum secundum quid.» Qu« doctrina valde observanda est ad discernendum varios modos unitatis simpliciter et per accidens; nec enim omnia ista dicuntur uno modo unum, sed sunt diversi gradus. Perfectiori enim modo est unum angelus, et coelum, qui nullam varietatem recipiunt, quam animalia seu viventia, quae continuo incremento et decremento transeunt, et quam fluvius, qui nec in materia, nec in forma est idem qui modo fluit, ab illo qui fluebat a viginti annis, sed solum ratione loci per quem fluit, et similiter artefacta sunt unum solum ex parte formae artificialis; et tamen haec omnia includuntur sub ratione unitatis simpliciter, ex illa regula S. Thomae, quod ea sunt unum simpliciter, quae sumunt speciem ab uno, sive illud unum sit forma, sive compositio, sive ordo; solum autem sunt unum secundum quid, quae non ab uno sumunt speciem, sed a multitudine. Sic ergo dicimus numerum, quantum ad id quod dicit de multitudine, esse ens per accidens, sed tam multitudinem quam discretionem, quae discontinuat, seu dividit quantitatem, materialiter se habere, nec posse dare unitatem per se; quia si ab his sumeretur species, ab ipsa multitudine sumeretur, et sic esset unum secundum quid. Sumit ei*go numerus unitatem per se et extensionem discretam ex eo quod omnes
istae unitates ordinantur sub una ultima unitate, quae terminat illas quatenus unitates quantitativae sunt, addentes unam ad aliam divisibilem unitatem, quas alicui continuo adaequari possunt, et ultima unitate terminantur.
Et quod ipsa discretio, vel quaelibet alia forma toti numero intrinseca numerum occurret non possit, inde deducitur quia vel illa est realiter in omnibus unitatibus, vel solum in una. Si in pluribus, vel est divisa in illis, vel indivisa. Si divisa, ergo plurificata, et consequenter non magis constituit unitatem per se, quam ipsa multitudo. Si indivisa, ergo non potest identificari cum tot unitatibus separatis et divisis. Si autem illa forma est solum in una ex unitatibus, ergo habemus intentum, quod aliquid unum, seu ultima unitas dat speciem numero. Quare ista unitas non potest dare speciem numero tanquam forma intrinseca, ideoque D. Thomas non reducit unitatem numeri ad unitatem ex forma, sed ad unitatem ex ordine, ut constat ex verbis citatis vii Met., lectione xm, quatenus aliquantes ordinantur ad ipsam, ut ad ultimo terminantem et claudentem. Atque ita forma quantitatis continuae informando extendit partes et ordinat, discreta vero quantitas non potest extendere et ordinare informando, sed unam unitatem alteri coordinando, ut ex ultima sumatur determinata quantitas numerijnam, v. g., quod sit tantum ternarius, vel quinarius, aut alius quilibet numerus determinatus, pendet ex ultima unitate, qua terminatur et sic determinatur.
Sed insurgit hic difficultas, quod communiter hujus opinionis cruciat assertores, scilicet quomodo illa ultima unitas sit certa et designata: siquidem in numero, verbi gratia in quaternario, quod libet unitas po-