Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 482

Quod numerus divisione activa non constituitur formaliter, ut de se constat, sed efficienter. Neque divisione passiva tantum, quia quantitatem esse divisam, seu multiplicatam materialiter se habet ad rationem numeri, divisio enim praecise solum facit solutionem continui, non vero partes ordinat sub determinata mensura numeri. Divisio enim de se potest in infinitum fieri, vel sine termino; quod vero determinate fiat et sub certa mensura, pertinet ad rationem numeri, et sic divisio solum opponitur unitati, seu unioni partium continui; sicut autem ad continuum non sufficit unio quomodocumque, sed ordinativa et terminativa partium, sic e contrario ad quantitatem discretam non sufficit 6ola separatio unionis partium et divisio, sed ordinata ad unam ultimam unitatem, et sic determinata et finita, sic enim induit rationem specialis mensurae quantitativae. Et sic dixit s. Thomas, quod dualitas non est duae unitates, sed aliquid compositum, id est resultans ex illis, vii Metaphysic., lectione xiii; et quod bis tria non sunt sex, sed semel sex formaliter loquendo, et quod numerus non habet unitatem formae, vel compositionis, sed ordinis.

Ad secundam probat, respond. : Quod ex pluribus entibus in actu non fit unum per se unitate formae, bene tamen unitate ordinis et mensurae, sicut fit ex pluribus entibus in actu unum artefactum, et unum sacramentum, et unum convivium; habent enim ista unitatem per se, quatenus opponitur unitati per accidens, quae sumitur a multitudine, et non ab aliquo uno, sive forma, sive compositione, sive ordine, ut vidimus ex S. Thoma, vii Met., lect. ultim. Et ad instantiam de albo respond.: Quod album formaliter sumptum est unum per

se et definibile unitate desumpta a forma, licet de connotato et denominative dicat subjectum ut reddens suppositum ipsi albo. Sed si sumatur non formaliter, sed pro tertio constituto ex albedine et subjecto, hoc dicimus esse ens per accidens, quia non coalescunt illa in aliquam tertiam unitatem; et similiter numerus formaliter dicit unitatem ultimam sub uno ordine, si vero sumatur pro aggregato ex unitatibus et ordine, est ens per accidens, sicut et alia concreta pro constituto, seu aggregato.

Ad tertiam prob. respond. : Esse varios modos unitatis et unionis, scilicet unitatem formae, vel compositionis, vel ordinis, ut D. Thomas enumerat; numerus autem non habet unionem neque unitatem formae, vel continuationis, aut compositionis, sed ordinis quantitativi sub una ultima unitate. Qualis autem sit ista unitas ordinis, sequenti argumento explicabitur.

Ad quartam probat, dicitur quod unitas continuationis et formae opponitur multitudini et divisioni, non unitas ordinis et discretionis, qualis invenitur in numero sub una ultima unitate terminante ordinem.

Ad ultim. resp. : Quod numerus est per se unus quatenus discretus, sumpta discretione non privative, prout opponitur continuitati, sic enim non est aliud quam divisio, sed ordinative et formaliter, quatenus dicit extensionem discretam sub una ultima unitate. Et Philosophus, m Physic., non dicit quod numerus est plures unitates, sed dixit quod numerus est uno plura et quanta quaedam quia, ut ibi explicat S. Doctor, lect. xn, « quilibet numerus denominatur ab uno, unde dicitur in v Met., quod substantia senarii est in hoc quod sit sexies unum, non autem in hoc quod sit