Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 481

in partibus unius extensionis una pars determinat aliam, sicut linea superficiem, superficies corpus, vel unus gradus intensionis alium, et tamen omnes simul pertinent ad integram qualitatem et integram quantitatem.

Quando autem inquiritur : Quae sit forma intrinseca numeri? Resp.: Non dari formam intrinsecam ex parte unitatum. Quia unitas numeri non est unitas forma; sed ordinis, ut ex D. Thoma, vn Met., lect. ult., diximus. Qui ordo non est pura relatio preedicamentalis, sic enim esset unitas relationis; sed est ordo extensionis discreta;, qui formaliter et principaliter est in ultima unitate, participative autem et presuppositive in aliis, qua; illi subordinantur, ut infra magis explicabitur, solut. ad 2; sicut in ultima dispositione est tota virtus agendi, et preesuppositive in aliis antecedentibus, et habitus virtutis est principaliter in una potentia et per modum diffusionis, aut dispositionis, quasi praesuppositive in alia, ut S. Thomas docet, I-II, q. 1vi, art. ii. Quare numerus quantum ad rationem sui formalem, principaliter et inheesivo non est in pluribus subjectis, sed in uno, scilicet in ultima unitate; ordinative vero et participative in aliis, quae illi subordinantur, et ultima unitas non est materialiter determinata, sed formaliter.

Solvuntur argumenta.

Ex duplici capite solent fieri objectiones. Primo, ad probandum quod numerus non est ens per se, sed per accidens. Secundo, ml probandum quod non specificatur ab ultima unitate. Quoad primum arguitur communi ilio argumento :

Quia uumerus non est unum per se, sed per accidens : ergo non est species quantitatis. Anteced. probat, primo : Quia sola divisione quantitatis, omni alia forma remota, constituitur multitudo quantitativa, qua; nihil aliud est quam numerus; ratio autem desumpta a multitudine non dicit unitatem per se, ut ex D. Thoma supra ostendimus. Secundo probat, anteced. : Quia ex pluribus entibus in actu non fit unum per se, ut est commune axioma; ideo enim album dicitur ens per accidens, quia constat ex pluribus entibus in actu, etiamsi uniantur ut subjectum et forma, multo magis quam unitates in numero : ergo a fortiori numerus est ens per accidens, quia constat ex unitatibus divisis et in actu. Nec dici potest quod est unum perse in genere discreto, non in genero continuo. Nam si genus discretum constat ex pluribus entibus in actu, non potest esse genus unitatis per se, sed per accidens. Tertio : Quia non possunt plura in unum coalescere nisi vel unitate, vel unione. Inter unitates numeri non est unio, cum sint separata; et discontinua;; multo minus unitos : ergo non est unum per so. Quarto : Unitas opponitur multitudini, caque destruitur; numerus autem est qua;dam multitudo; quomodo ergo est unum per se. Denique : Vel numerus est unum per se quatenus multitudo. velquatenus discreta. Non quatenus multitudo, sic enim non pertinet ad genus quantitatis, nec dicit unitatem. Non quatenus discreta, sic enim solum consistit in privatione continuationis et nexus partium. Unde Philosophus, m Physicor., text. 1xyiii, dicit numerum esse plures unitates, et vm Metaphys., cop. m, numerum non esse unum, sed sicut cumulum.

Respondetur negando antecedens. Ad primam probationem dicitur ;