Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 484

rens omnibus unitatibus, sic enim esset quantitas continua, et numerus haberet unitatem forma), non ordinis, quod negat D. Thomas. Sed quia resultat nova ratio mensurationis et extensionis discreta); et ille dicitur ordo quantitativus in numero, qui materialiter quidem dependet a quantitate continua, sicut corpus a superficie et a linea; licet formaliter aliam mensurationem extensionis et aggregationis dicat, et ideo numerus, ut induit specialem rationem mensura), quam modo discreto exhaurit quantitatem continuam, solum invenitur in genere quantitatis. Unde dicit D. Thomas, -v Met., lect. viii, quod ratio unius, quod convertitur cum ente, in sola indivisione consistit, unius vero quod est principium numeri in mensuratione. Et sic distinguitur unitas ordinis in numero ab unitate exercitus, vel» civitatis, quae sunt entia per accidens, eo quod in istis solum invenitur ordo relationis, qui non sufficit ad unitatem per se, nam relatio formaliter versatur inter plura extrema, et ideo unitas ordinis sumitur potius a pluralitate, quando tantum est relativa. At vero unitas ordinis quantitativi, seu extensionis in numero, non est solum unitas relationis, sed distinctio quantitatum divisarum sub una ultima unitate, sub qua caeterae ordinantur et clauduntur, ut induentes novum mensurandi modum in ipsa extensione et quantitate discreta.

Ad sec. part. argument.: Quantum ad primam probationem, resp.: Quod illa ultima unitas dat speciem numero, non solum quia unitas, sed quia unitas ultima. Rationem autem ultimi, quantum ad materialem designationem habet ab intellectu, et sic non constituit formaliter numerum. Quantum vero ad effectum et formalitatem ultimationis, scilicet

quod omnes unitates claudantur sub termino determinato, ita quod non maneat numerus indeterminatus et indecisus, hoc in re datur. Et quando instatur quod sine forma determinata non redditur species determinata. Resp. ex sup. dictis: Quod sine forma determinata saltem formaliter non fit effectus determinatus. Si autem formalitas determinata sit, sed materialis designatio sit indeterminata, simpliciter datur species determinata in re; sicut datur unitas fluvii in re, licet materialiter aqua non sit eadem, sed modo ista, modo illa; quia tamen fluit sub eadem habitudine et successione ad alveum, manet idem fluvius; et similiter est de unitate loci, succedentibus diversis superficiebus in eadem distantia. Sic diversae unitates possunt succedere per designationem intellectus in eadem ratione ultimae, et sic habent unitatem in re formaliter, licet non materialiter.

Ad secund. prob. dicitur: Quod unitates inter se distantes ad rationem numeri eodem modo uniuntur, atque indistantes, quia cum supponantur divisae et separatae, perinde est quod multum, vel parum distent. Neque enim uniuntur unione continuationis, vel copulationis, sed unione ordinis et discretionis, in qua unum se habet ex additione quantitativa ad alterum. Nec oportet hic inquirere aliam formam intrinsecam, ut saepe dictum est; nec enim numerus habet unitatem formae, ut ex D. Thoma diximus, sed unitatem ordinis quantitativi quantitate discreta, quatenus inducit novam rationem mensurae existentem formaliter in ultima unitate, et praesuppositive in aliis.

Ad tertiam, resp.: Quod unitas secundum se est materia numeri inadequata et partialis, ul autem ultima, est forma; et rursum quod sit ultima, quantum ad effectum et for-