Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 485
malitatem terminandi et claudendi omnes unitates sub termino determinati numeri, habet in re, licet designationem materialem habeat ab intellectu. Et ista terminatio, seu ratio ultimi vere est aliquid in quolibet numero determinato, quia vere in re invenitur hoc officium claudendi et ultimandi unitates sub ratione numeri, v. g., in ratione quinarii vel senarii. Et videtur ista ratio termini et se modus, quo reliquae unitates terminantur, ut ipsi coordinatiffi et coextensae in ratione extensionis discretae, quae est nova terminatio. Nec potest talis ratio, seu modus separari ab unitatibus divisis, hoc ipso quod determinate in actu divisae sunt, quia non est determinata divisio, nisi ponendo terminum, et ita unitas ultima sub formalitate ultimae non est separabilis ab aliis respectu quorum ultima est, nisi numerus destruatur et transeat a quinario, v. g., in quaternarium.
Ad ult. prob. dicitur: Quod unitas separata ab aliis unitatibus non habet rationem ultimi, non ex defectu sui, sed defectu aliorum, quae necessario praesupponuntur et requiruntur ut ultima sit. Et quando infertur quod esse ultimam non est aliquid nisi ab intellectu. Distinguo: quantum ad designationem illius materialem, quae accipitur ut ultima, concedo; quantum ad effectus et formalitatem terminandi ct claudendi unitates sub ratione certae mensurae et extensionis discretae, nego. Et quando dicitur non requiri nisi quod ponantur plures unitates ut sit numerus, dico quod materialiter in numero, seu ex parte materiae non requiritur nisi pluralitas unitatum, formaliter autem, scilicet ut numerus induat novam rationem extensionis et mensurationis discretae, aliquid requiritur amplius, scilicet ordo unitatum sub una
ultima unitate terminante, qui sit ordo quantitativus, ut explicatum est.
ARTICULUS III.
Utrum tempus et motus, locus et oratio rejiciantur a speciebus quantitatis.
Haec omnia praeter motum expresse numeravit Philosophus inter species quantitatis, in Praedicamentis; rejecit vero in v Metaphysic., lect. xv, apud S. Thomam. Motum autem neque in Metaphysica, neque hic in praedicamenti hujus explicatione collocat inter species quantitatis. Rationem autem hujus varietatis ex verbis D. Thomae infra referendis plene accipiemus.
Quid autem sit locus, tempus et motus, nonnulli in praesenti definiunt, sed quaestio est extra hunc locum, cum proprie de illis tractandum sit in Physicis. Breviter sufficit eorum definitiones inde huc transferre, ut saltem summis labiis quid sint degustemus. Locus ergo definitur in iv Physicor., sic: Locus est superficies corporis continentis immobilis prima; id est superficies ambiens cum immobilitate distantiae. Motus dicitur actus entis in potentia, prout in potentia est, id est actus successive transiens, ubi aliquid est in potentia, aliquid in actu. Tempus est numerus motus secundum prius et posterius, id est mensura durationis motus secundum partes priores et posteriores.
Non est ergo una auctorum, etiam Thomistarum sententia circa istarum specierum exclusionem a quantitate. De loco enim et motu fere omnes consentiunt rejici debere a quantitate, licet non in ratione propter quam rejiciantur conveniant. Sed circa tempus et orationem, quidam admittunt tempus ad quantitatem continuam successivam, oratio-