Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 497

et indirecte terminetur ad illam; sicut eadem actione, qua producitur homo, dimanat risibilitas, sic ad productionem albi producitur similitudo ad aliud album, quod existit. Si autem non existit, manet ex vi generationis albi quasi in virtute illa similitudo, et quaecumque alia relatio, ut resultet posito suo termino. Unde ad hoc nihil conducit vel obstat distantia, quia relationes istae non dependent a locali situatione, eodem enim modo est filius sui patris filius distans et indistans; neque enim ab ipso termino, quando ponitur per aliquam emissionem virtutis, producitur relatio in alio extremo, Tsed positio termini est conditio ut ex fundamento antea posito resultet relatio ex vi primae generationis, qua positum est in rerum natura, ut petens respicere quemcumque terminum talis fundamenti., Unde licet .generans jam jjx'-4esierit, remanet tamen in sua virtute, quatenus relinquit sufficiens J ? ^ fundamentum ut resultet relatio, sicut remanet virtute in gravi ut moveatur deorsum a generante, remoto obstaculo.

Et quando fit instantia : Quod Aristoteles saepe docet relationem non esse terminum mutationis. Respondetur : Non esse terminum mutationis physicae per se et directe; non tamen negat Philosophus esse terminum mutationis per accidens, id est per aliud et secundario. Unde D. Thomas, in quinto Physicor., lectione tertia, expresse docet « mutationem realem fieri in relationibus realibus, scjlicet aliquam novam determinationem, secundum quam explicatur in actu quod erat in fundamento.» Et xi Metaphysicorum, lectione xii, dicit « quod in ad aliquid non est motus nisi per accidens.»

Ad secundum respond. : Nullum esse inconveniens quod multipli-

contur islte relationes, quoties multiplicantur fundamenta ePtermini. Praesertim vero in sententia D. Thomse, multo minor est numerus relationum; quia ponit unam relationem numero posse ad diversos terminos numero referri, tertia parte, quaestione xxxv, artic. v. Unam vero relationem fundari in alia omnino negat D. Thomas, quod infra latius ostendemus. Et videri potest qu. vn de Potentia, art. ix, ad secundum; et prima parte, quaest. xvi, art. i, ad i.*.

Ad tertium d^itur : Quod non est minor necessitas ponendi hoc genus entitfetis relativae, quam genus quantitatis, vel qualitatis. Quia enim videmus effectus quantitatis ot qualitatis, indo tales formas dari colligimus; sic etiam quia videmus dari hcfnc effectum in rerum natura, scilicet ordinari aliqua, et habitudinem habere ad alia, sicut similitudo, paternitas, ordo etc., et in istis non est iste effectus respiciendi mixtus cum ratione absoluta, sed totum esse eorum consistit in respectu, inde optime colligimus dari hoc genus entitatis relativae, sicut ex effectibus absolutis entitates absolutas. Nec est necessaria ad hoc major experientia, quam in aliis formis accidontalibus, in quibus experimur quidem effectus, sed non earum distinctionem a substantia. Quod si Deus relinqueret duo alba sine resultantia relationis, manerent similia fundamentaliter, non formaliter.

Ad loca D. Thomae. Ad primum ex Opusculo xlviii, respondetur sensum esse quod relatio differt ratione termini extrinseci, id est sumit distinctionem a termino; non vero negat quod in se sit forma intrinseca, quod toties affirmat D. Thomas; et specialiter quod sit accidens inhaerens, docet quaestione vii de Potentia, art. ix, ad 7. In se-

Cn 't* St*

J

? ^

i