Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 496

forma aliqua reali existente in alio subjecto, sicut esse visum, aut cognitum ex cognitione existente in cognoscente. Ergo si relatio est denominatio extrinseca, provenit ex aliqua forma existente in alio subjecto. Ergo vel illa forma in se est relatio, vel absoluta entitus. Si est relatio, jam datur forma relativa intrinseca, et sic sicut datur in illo subjecto, ita potorit dari in alio. Si autem est forma absoluta, extrinseca tamen informans, quomodo potest ab illa provenire denominatio relativa? A forma enim absoluta non emanat effectus formalis relativus, neque intrinsece, nec extrinsece; esse visum in pariote non est denominatio relationis, sed terminationis, quamvis a nobis per modum relationis concipiatur, sed in re relatio non est. Denique durissime explicabit haec sententia quomodo sunt tres personae relativae in divinis realiter constitutae et distinctae, si sunt denominationes extrinsecae, et aqua forma absoluta tales denominationes proveniunt. Si autem in Deo extrinsecae denominationes non sunt, sed formae intrinsecae, licet substantiales et identiticataecum divina substantia, cur dicemus repugnare in creaturis tale genus entis relativi, licet non identificatum cum substantia, cum potius res creatae magis habeant fundamentum talis relationis, quia magis sunt dependentes et ordinatae, vel subordinatee ad aliud.

Solvuntur argumenta.

Objicies primo : Relatio nihil reale ponit in subjecto praeter extrinsocam denominationem extremorum coexistentium. Nam iste modus, qui dicitur relatio, C&ndistinctus a reliquis formis absolutis non apparet quomodo adveniat rei

sine intrinseca ejus mutatione, si intrinsecus ejus modus est; nec quomodo de novo causetur ex sola positione termini in quacumque distantia; ut si aliquod album producitur in India, me existente in Hispania, resultat illa relatio ab illo termino ita distanti, neque producitur nunc ab agente, qui produxit albedinem hic, quia tale agens saepe jam desiit, quando relatio resultat, ergo tunc non potest agere.

Secundo : Quia videtur in infinitum crescere multitudo relationum in eodem subjecto ad omnia, quae sunt sibi similia, aequalia, agentia, patientia, etc. Et praesertim, quia etiam una relatio potest alias fundare, cum non minus sint similes duae relationes, quam duo absoluta, et sic in infinitum crescet numerus relationum. JT\

Denique : yma nulla videtur necessitas multiplicandi istas entitates relativas, distinguendo illas ab absolutis; nam hoc ipso quod ponantur duo alba, sine alia entitate, vel modo erunt similia, et hoc ipso quod quis genuit, sine alia additione entitatis erit pater. Cum ergo nulla detur experientia istarum relationum, et alias discursus, quo probantur dari, sufficienter salvatur sola positione duorum extremorum, non videtur solido fundamento probari quod istae relationes sint formae intrinsecae. Unde D. Thomas, Opuscul. xlvii, tractatu de Ad aliquid, capit. hi, dicit relationem non differre a fundamento nisi ratione termini extrinseci. Et loco supra citato ex i-ii, quaest. vn, art. ii, docet relatum denominari non solum ab eo quod inest, sed etiam ab eo quod extrinsecus adjacet.

Ad primum respondetur : Quod relatio advenit subjecto sine aliqua mutatione, quae directe et immediate terminetur ad relationem, non tamen sine mutatione, quae mediate