Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 501
latio, vere faceret referre subjectum et non ficte; atque adeo neque per apprehensionem, sed realiter.
Haec difficultas occasionem praebuit multis sinistre intelligendi D. Thomam, aut minus bene philosophandi de relatione. Quidam enim existimant relationem realem partiri in duos conceptus; scilicet in conceptum accidentis, quem vocant in, et respectum, quem vocant ad; et primum esse realem, secundum rationis, vel abstrahere a reali et rationis. Alii existimant solum voluisse D. Thomam significare quod potest aliquid excogitari per rationem ad instar relationis praedicamentalis. Alii denique, quod loquitur de relatione, ut abstrahit a reali et rationis. Sed primi excludunt veram realitatem in praedicamento relationis, si id quod est proprium talis praedicamenti, scilicet respectus et ratio ad non realizatur. Secundi vero non dicunt aliquid peculiare relationis, ut S. Thomas ponit, quia etiam possunt aliqua entia rationis formari ad similitudinem aliorum generum, v. g., ad instar substantiae et quantitatis etc.
Quare tertia expositio quantum ad unum verissima est, scilicet quod D. Thomas loquitur de relatione in tota sua latitudine, ut abstrahit a reali et rationis; neque enim dixit S. Doctor quod in praedicamento ad aliquid inveniuntur aliqua secundum rationem, sed absolute dixit in his quae sunt ad aliquid, ut significaret se non loqui de relatione, ut determinate est genus, sed absolute secundum se; quod deberent aliqui attendere, qui minus sollicite legunt S. Doctorem. Itaque loquitur I). Thomas de relatione sub formalissimo conceptu ad; et significat quod ex illa parte, qua consideratur ad torminum, et positive se habet, et non est determinate realis forma, sed permittit quod sit ens reale, vel ra-
tionis; licet ad praedicamentale, et fundatum reale sit. Et ita non voluit D. Thomas significare qu* relatio sit realis, vel quas rationis, sed ex qua parte habet relatio quod possit esse realis, vel rationis, scilicet ex parte qua est ad terminum; licet enim ibi renlitatem habere possit, non tamen inde. Quod expressit S. Doctor in i ad Annibal., distinet, xxvi, quasst. ii. art. i, dicens: « Quod relatio potest dupliciter considerari, uno modo quantum ad id, ad quod dicitur, ex quo rationem relationis habet, et quantum ad hoc non habet quod ponat aliquid, quamvis etiam ex hoc non habeat quod nihil sit; sunt enim quidam respectus, quisunt aliquid secundum rem, quidam vero, qui nihil. Alio modo quantum ad id in quo est, et sic quando habet eam in subjecto, realiter inest. » Sic. D. Thomas.
Quomodo autem hoc sit peculiare in relatione, et in aliis generibus non inveniatur, dicimus ex eo esse, quia in aliis generibus ratio propria et formalissima eorum non potest positive intelligi nisi entitative etiam intelligatur, quia positiva eorum ratio est ad se tantum et absoluta, et ideo non intelligitur positive, nisi etiam entitative, quod enim est ad se. entitas est. Sola relatio habet esse ens et ad ens, et pro ea parte qua se habet ad ens positive se habet, nec tamen inde habet entitatem realem; sed aliunde relationi provenit realitas, scilicet a fundamento, aliunde positiva ratio ad, scilicet ex termino, ex quo non habet esse ens, sed ad ens, licet illud ad vere reale sit, quando fundatum est. Quod ergo aliquid possit considerari positive etiam si non entitative realiter, proprium relationis est. Et hoc solum voluit dicere Cajctanus, cit. loco, cum dixit relationem rationis esse veram relationem, non veritate cntitatis et formee informantis, sed ve-