Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 502

ritate objectivae et positivae tendentiae ad terminum. Neque Cajetanus dixit quod in relatione praedicamentali ipsum ad est aliquid rationis; expresse enim dicit quod vere realizatur.

Quando vero instatur quod etiam alia genera possunt hoc modo dici aliquid rationis, sicut substantia rationis erit chymcera, quantitas rationis spatium imaginarium, et sic de aliis. Respondetur: Quod, ut supra dictum est, queset. xn, art. i, non dicitur ens rationis illud, ad cujus instar formatur, formatur enim ens rationis ad instar entis realis, sed dicitur ens rationis illud non reale, quod ad instar realis entis concipitur. Non datur ergo subgtantfe rationis, nec quantitas rationis, quia licet aliquod non ens concipiatur ad instar substantia), v. g. chymrera, et aliquid ad instar quantitatis, v. g. spatium imaginarium, non tamen ipsa substantia, vel aliqua substantiae ratio concipitur per rationem et formatur in esse ad instar alterius entis realis; et ideo illa negatio, seu non ens chymeerae, et illud non ens spatii imaginarii dicetur ens rationis, sed hoc est ens rationis, quod vocatur negatio, non autem erit substantia rationis, cum non ipsa substantia ut ens rationis ad instar nlicujus realis concipiatur, sed negationes, seu non entia ad instar substantice quantitatis. At vero in relativis, non solum aliquod non ens concipitur ad instar relationis, sed etiam ipsa relatio ex parte respectus ad, cum non existit in re, concipitur, seu formatur ad instar relationis realis, et sic est quod formatur in esse, et non solum id ad cujus instar formatur, et ratione hujus datur relatio rationis, non substantia rationis.

Secundo arguitur: Supremum genus hujus praedicamenti est vera relatio realis, et tamen non habet ter-

minum distinctum a se, quem respiciat; ergo falso diximus hoc requiri ad relationem realem praedicamentalem. Minor probatur: Quia vel ille terminus est aliquid relativum, vel absolutum. Non absolutum quia, ut infra dicemus, formalis terminus relationis non est aliquid absolutum, sed relativum; praeterquam quod illud absolutum non potest esse aliquid reale existens in singulari, nec enim relatio in communi potest respicere pro termino aliquid singulare determinate, sic enim omnes relationes illum respicerent; si autem est aliquid abstractum a singularibus illud non potest terminare relationem realem, cum non detur a parte rei. Si autem est aliquid relativum, vel est illi aequale, vel inferius. Si aequale, dabuntur duo genera relationum. Si inferius respicietur a relatione in communi, ut id de quo praedicatur, non ut id ad quod terminatur per se ut relatio, sed ut universale.

: Respondetur: Quod relatio in communi (non) respicit terminum in actu et in exercitio; sed solum concipitur ut ratio et quidditas ipsius relationis, et ut gradus superior quo relationes inferiores constituuntur ad respiciendum, non (ut) id quod exercite respicit, id enim habet per sua inferiora; sicut substantia prima vage et in communi accepta est id quo substatur accidentibus, non id quod exercite illis substat. Et hujus ratio est, quia relatio generice sumpta non est conceptus relationis ut oppositae, sed ut unientis ratione communi naturam relationis. Unde in illo conveniunt tam relativa, quam correlativa, non in illo oppositionem habent; relatio autem non exercetur ad terminum nisi sub oppositione relativa. Et ita relatio concepta sub conceptu generico exuit statum oppositionis, et tantum explicat conceptum in quo conveniunt om-