Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 522
et sic diversitas fundamentorum refunditur in diversam formalitatem terminorum.
Sed tamen distinguendum est quod terminus, vel sumitur formalissime in ratione termini oppositi, vel fundamentaliter ex parte absoluti fundantis istam rationem terminandi. Primo modo, terminus concurrit pure terminative ad specificationem, non autem causando illam, quia sic est purus terminus, et est simul natura et cognitione cum relatione : ergo ut sic non est causa specificans, quia causa non est simul natura, sed prior effectu. Si primo modo consideretur, habet se ut causa formalis extrinseca, et specificat ad modum objecti, et sic ex fundamento et termino consurgit unica ratio specificandi relationem, quatenus fundamentum continet in se terminum in proportione et virtute ; non enim est ad talem terminum nisi sit tale fundamentum, et e converso ; et sic quatenus inter se proportionantur conficiunt unam rationem specificandi relationem, quae et tale fundamentum postulat, et talem terminum ei correspondentem.
Ex quibus etiam colliges, quid sit formalis terminus in ratione specificantis: licet enim ad eumdem materialem terminum diversae relationes specificae terminari possint, non tamen ad eumdem formaliter. Sumitur autem formalis ratio specificans in termino secundum correspondentiam et proportionem adaequatam suo fundamento ; v. g. album constituit formalem terminum relationis similitudinis, ut correspondet convenientiae et identitati, dissimilitudinis, ut correspondet disconvenientiae ; paternitatis aut filiationis, ut correspondet generationi, et sic de aliis. Quare sicut fundamentum ad specificandum consideratur sub ratione ultima fundandi, sic terminus sub
proportione et correspondentia terminandi.
Diximus autem quse complete correspondeat, seu adeequate, quia diversis specie relationibus potest correspondere unus terminus totalis, sicut filiationi correspondet relatio paternitatis et maternitatis, causatur enim duplici illo modo generationis paternae et maternae, sed unica nativitate egreditur; et ita docet S. Thomas, mp., q. xxxv, art. v, ad 3. Contrarium autem videtur dicere i p., q. xxxii, art. ii, ubi inquit: « Quod duae relationes non sunt specie diversae, si ex opposito una relatio eis correspondeat. » Nec ab hac difficultate se liberant qui putant tam patrem quam matrem concurrere active; nam etsi concurrant active, diverso tamen modo sufficiente ad fundandam diversam relationem paternitatis et maternitatis, sicut etiam sol et homo concurrunt ad generationem active, sed diverso modo, qui diversas fundat relationes causae. Quare respond. : Quod duplici relationi partiali potest correspondere unus terminus, seu correlativum totale, non duplici relationi totali; pater autem et mater, et plures causae ejusdem ordinis ad eumdem effectum concurrentes, sunt diversae quasi partialiter, et omnes integram causam constituunt et unicum terminum totalem, licet partialiter sint plures. Et D. Thomas, primo loco ex m p., loquitur de pluribus relationibus partialibus ex parte unius extremi, quibus potest correspondere ex parte alterius extremi unica tantum relatio adaequata. In secundo autem loco exi par., loquitur de diversis relationibus adaequate et complete.
Ad fundamenta pro sententiis oppositis. Ad primum resp.: Quod terminus, licet sit simul natura formaliter cum suo correlativo, tamen ab illo dependet specificatio, non ut a