Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 521

superioiem ; et idem signum praebet fundamentum relationi ad potentiam et ad signatum : ergo relationes distinguuntur ex terminis, non ex fundamentis.

Nihilominus dicendum est : Utrumque concurrere ad specificationem relationis, nec unum excludere alterum; sed a fundamento habet relatio specificationem, tanquam a causa et principio specificante, a termino autem, non ut a causa specificationis, sed ut a complente et terminante rationem specificandi. — Unde bene dixit Albertus, ut refert Mag. Soto, quaest. i, de relat., ad 8, quod unum relativum non definitur per alterum, sed ad alterum, nam ly per dicit causam, ly ad dicit ordinem. Et communiter S. Tfioma 8 sumit specificationem relationis ex fundamentis. Quia a fundamento dicit habere relationem quod sit realis, utpatet in i, distinet, vi, quiffist. ii, ad 4, dicens: « Quod, quia relatio non habet esse naturale nisi ex hoc quod habet fundamentum in re, et ex hoc collocatur in genere, inde est quod differentiae relationum essentiales sumuntur secundum differentias aliorum entium, ut patet ex Philosopho, v Metaphysic., ubi dicit quod quaedam fundantur super quantitatem, quaedam super actionem ; et sic de aliis: ipde est quod secundum ordinem eorum, in quibus fundantur relationes, est etiam ordo relationum. » Haec ergo est ratio cur plerisque locis S. Thomas sumat specificam rationem relationum ex fundamentis, ut in iii par., quaest. xxxv, artic. v; et Quodlib. i, artic. ii; et Quodlib. IX, art. rv; et Opuscul. n, cap ccxii; et in ni, dist. viii, qu. i, artic. v, ubi etiam ad 4, ponit differentiam inter motum et relationem: « quod omnis motus est aliquid secundum rem, non autem omnis relatio: Et ideo quamvis ex terminis multiplicentur respectus relationis, non tamen oportet quod multiplicentur relationes secundum rem, sicut motus multiplicantur secundum rem ex diversitate terminorum. » Ubi S. Doctor realitatem relationum semper reducit ad fundamenta, et fundamento supposito ad terminos, non tamen ex solis terminis, sicut motus. Et sic potest sumi ex generali regula sancti Thomae i-u, quaest, uv, art. ii, ubi inquit: « Quod omnia quae dicuntur ad aliquid distinguuntur secundum distinctionem eorum, ad quae dicuntur » : Ergo etiam relationes ex terminis desumunt suam specificationem ; quod etiam expressit in i par., quaest. xxxn, artic. ii, ubi dicit: « Quod duae relationes non sunt diversae secundum speciem, si ex opposito una relatio eis orrespondeat »; quem locum infra ponderabimus.

Ratio autem istorum ex dictis sumitur, quia tota realitas relationis est ex fundamento secundum ordinem ad terminum, siquidem totum esse relationis est ad aliud, ut dicit ejus definitio. Unde cum essentialiter utrumque petat, scilicet fundamentum et terminum, non ita debet sumi praecise ab uno, quod non sumatur etiam ab alio.

Secunda vero pars conclusionis, de modo quo ista duo concurrunt ad specificandum, non est existimandum quod ita partialiter concurrant, quod partem specificationis det fundamentum, partem terminus, sed unumquodque dat totam specificationem in diverso genere causae. Quod aliqui explicant, dicendo quod fundamentum concurrit initiative, et terminus completive. Alii quod fundamentum in genere causae efficientis, et terminus in genere causae formalis extrinsecae. Alii quod fundamentum specificat ut virtualiter praehabens in se terminum cui proportionatur,