Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 524

uno magistro docente plures non sunt plura magisteria, sed unum, et in uno domino et rege non sunt tot dominia et relationes, quot servi, cum eadem actione possint doceri, ac regi plures. Denique relatio filii tangit patrem ac matrem unica relatione, et plures trahentes navem respiciuntur unica relatione a navi; ergo similiter potest una relatio attingere omnes terminos suee speciei tanquam inadaequatos suae extensioni, licet quilibet sufficiat ad suam existentiam; et sic licet haec relatio numero respiciat determinate hunc terminum, non tamen adaequate, sed omnes illos in quibus est formalitas talis termini.

Ad fundamenta opposita respondetur. Ad primum dicimus quod unus effectus non potest pendere a pluribus causis totalibus et adaequatis formaliter; si tamen sint plures solum materialiter, bene potest ab illis pendere effectus, quatenus in uno modo causandi, vel terminandi conveniunt. Sicut si tractio lapidis sufficienter sit a decem hominibus, potest nihilominus fieri a viginti, qui materialiter solum sunt plures, sed formaliter conveniunt in una ratione causandi. Sic relatio patris sufficienter terminatur ad unum filium, si tamen sint plures, etiam terminabitur ad illos tanquam convenientes in eadem ratione terminandi unicam potentiam generativam diversis actionibus modificatam, in ea enim sic modificata fundatur ista relatio, ut art. iii, ex D. Thoma diximus.

Denique explicatur hoc diversis exemplis, quibus videmus unum effectum, quando est productus ab una causa sufficiente, si alia causa sufficiens superveniat non de novo producit illum, sed novo modo versatur circa illum. Sicut alteratio producit qualitatem, intensio vero, quae de novo advenit, non producit illam, sed

novo modo applicat et attingit, licet sufficiens esset producere qualitatem. Ettranssubstantiatio in Eucharistia, licet sit sufficiens producere substantiam corporis Christi, tamen, quia invenit productam, non de novo producit, sed novo modo applicat. Sic unus filius, licet sufficienter terminet relationem patris, tamen si novus filius relationi productae superveniat, non terminat novam relationem, sed eamdem ut ad se pertinentem extendit. In sententia D. Thomee, quod in toto composito est tantum una existentia, est accommodatius exemplum, iii part., quaest: xvn, artic. ii, quod si existente toto illi desit una pars, verbi gratia, manus vel pes, si postea adveniat, non producitur in illo nova existentia, sed existentia totius illi applicatur, tanquam rei ad se pertinenti; et idem dicimus de simplici habitu scientiae se extendente ad plures conclusiones sine additione novi habitus; et radicatur qualitas intensa sine additione novae qualitatis.

Ad secundum dicitur: Quod licet ponatur nova generatio respectu novi filii, eo quod diverso tempore, et ex diversa materia fit (alias enim bene possint eadem generatione plures filii nasci), tamen relatio non identificaturcum actione, nec fundatur in illa, nisi quatenus determinat potentiam generativam, ut supra diximus, et haec unica est. Unde sicut quando plures filii nascuntur ex eodem partu, relatio patris non potest esse nisi unica, quia in eadem actione fundatur, ita etiam quando per plures actiones producuntur; per accidens enim se habet quod plures actiones, vel unica actio ejusdem potentiae eam modificent ad relationem ejusdem rationis. Nec extensio ista relationis ad diversos terminos fit per additionem relationis novae, sed per explicationem praeexistentis, quatenus ipsa de se respi-