Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 525
cit omnes terminos procedentes ex eodem fundamento; explicatur vero in actu quando actio vel fundat, vel saltem ponit de facto novum terminum, sicut D. Thomas, v Physic., lect. hi, declarat de resultantia relationis ad positionem termini ex radice fundamenti, ubi praehabebatur. Et quod e fundamento emittatur de novo relatio, vel jam emissa explicetur, aut applicetur ad illum novum terminum ut ad se pertinentem, ipsi relationi intrinsecum est, scilicet tendere et determinari in actu ad id, ad quod de se tendebat virtualiter, et solum defectu existentiae termini non dabatur. Servit hoc ad explicandum quomodo species angeli sine mutatione repraesentationis novum objectum repraesentent, quod ante non existebat, et nunc incipit existere.
Ad tertium respondetur: Quod relatio entitative est simplex, sed terminative multiplex, quod est respective esse divisibilem, entitative indivisibilem; et ita pereunto uno ex terminis materialiter ibi repertis, perit relatio quoad applicationem et extensionem ad illum, non simpliciter et in se. Simile quid invenitur in habitu simplici scientiae, qui extenditur ad novas conclusiones, et potest deficere una conclusio, non deficiendo quoad alias, nec entitative in se; ct in existentia totius communicata ad diversas partes; et in una specio angelica attingente aliqua objecta existentia, non vero non existentia; quae omnia suis locis examinabuntur.
ARTICULUS VII.
Quomodo explicandas sunt proprietates relativorum quod sint simul natura et cognitione.
Istae proprietates in eo difficultatem habent, quia in relativis datur
dependentia relationis a termino; et similiter unum per aliud definitur: ergo potius datur prioritas quam simultas, siquidem ubi est dependentia, ibi datur prioritas naturae.
Ut solvatur ista difficultas supponendum est id quod advertit M. Soto, in cap. Ad aliquid, circa textum v, et in cap. de modis simul, duo requiri ad hoc quod aliquid sit simul. Primum est quod unum non sit causa alterius. Secundum, quod mutuo se inferant. Nam si unum sit causa alterius, hoc ipso non sunt simul, sed unum est prius altero. Et hoc ipso quod sunt simul, unum non stat sine alio, et sic mutuo se inferunt. Similiter etiam esse simul cognitione juxta Philosophum, in cap. de Ad aliquid, et D. Thomas, Opusc. xlviii., tract. de relat., cap. v, in hoc consistit quod qui cognoscit unum, necessario debet cognoscere et aliud, quia esse unius relativi totum est ad aliud; ubi non requiritur quod unum definiatur per aliud, tanquam per causam, sed ad alterum, ut ad terminum, et sic terminus non specificat causative, sed pure terminative, ut supra diximus.
Dico ergo primo: Quod prima proprietas intelligitur de relativis formaliter, in quantum relativa sunt, et ut sunt in exercitio respiciendi. — Ut advertit Cajetanus super hoc cap. de relat., et significat D. Thomas, i p., q. xm, art. vu, ad 6, ubi inquit: « Quod ad cognoscendum utrum relativa sint simul natura, vel non, non oportet considerare ordinem rerum de quibus dicuntur, sed significationes ipsorum relativorum; si enim unum claudat in suo intellectu aliud, et e converso, tunc sunt simul natura, sicut duplum et dimidium, pater et filius. » Itaque in ipsis rebus fundantibus relationem non est necesse quod detur simultas; imo saepe fundatur relatio